Hieronymus, ad Romanos, Caput 10
| 1 | fratres voluntas quidem cordis mei et obsecratio ad Deum fit pro illis in salutem |
| 2 | testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent sed non secundum scientiam |
| 3 | ignorantes enim Dei iustitiam et suam quaerentes statuere iustitiae Dei non sunt subiecti |
| 4 | finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti |
| 5 | Moses enim scripsit quoniam iustitiam quae ex lege est qui fecerit homo vivet in ea |
| 6 | quae autem ex fide est iustitia sic dicit ne dixeris in corde tuo quis ascendit in caelum id est Christum deducere |
| 7 | aut quis descendit in abyssum hoc est Christum ex mortuis revocare |
| 8 | sed quid dicit prope est verbum in ore tuo et in corde tuo hoc est verbum fidei quod praedicamus |
| 9 | quia si confitearis in ore tuo Dominum Iesum et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis salvus eris |
| 10 | corde enim creditur ad iustitiam ore autem confessio fit in salutem |
| 11 | dicit enim scriptura omnis qui credit in illum non confundetur |
| 12 | non enim est distinctio Iudaei et Graeci nam idem Dominus omnium dives in omnes qui invocant illum |
| 13 | omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit |
| 14 | quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt aut quomodo credent ei quem non audierunt quomodo autem audient sine praedicante |
| 15 | quomodo vero praedicabunt nisi mittantur sicut scriptum est quam speciosi pedes evangelizantium pacem evangelizantium bona |
| 16 | sed non omnes oboedierunt evangelio Esaias enim dicit Domine quis credidit auditui nostro |
| 17 | ergo fides ex auditu auditus autem per verbum Christi |
| 18 | sed dico numquid non audierunt et quidem in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum |
| 19 | sed dico numquid Israhel non cognovit primus Moses dicit ego ad aemulationem vos adducam in non gentem in gentem insipientem in iram vos mittam |
| 20 | Esaias autem audet et dicit inventus sum non quaerentibus me palam apparui his qui me non interrogabant |
| 21 | ad Israhel autem dicit tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem |