Hieronymus, ad Romanos, Caput 9
| 1 | veritatem dico in Christo non mentior testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto |
| 2 | quoniam tristitia est mihi magna et continuus dolor cordi meo |
| 3 | optabam enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis qui sunt cognati mei secundum carnem |
| 4 | qui sunt Israhelitae quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et obsequium et promissa |
| 5 | quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem qui est super omnia Deus benedictus in saecula amen |
| 6 | non autem quod exciderit verbum Dei non enim omnes qui ex Israhel hii sunt Israhel |
| 7 | neque quia semen sunt Abrahae omnes filii sed in Isaac vocabitur tibi semen |
| 8 | id est non qui filii carnis hii filii Dei sed qui filii sunt promissionis aestimantur in semine |
| 9 | promissionis enim verbum hoc est secundum hoc tempus veniam et erit Sarrae filius |
| 10 | non solum autem sed et Rebecca ex uno concubitum habens Isaac patre nostro |
| 11 | cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum ut secundum electionem propositum Dei maneret |
| 12 | non ex operibus sed ex vocante dictum est ei quia maior serviet minori |
| 13 | sicut scriptum est Iacob dilexi Esau autem odio habui |
| 14 | quid ergo dicemus numquid iniquitas apud Deum absit |
| 15 | Mosi enim dicit miserebor cuius misereor et misericordiam praestabo cuius miserebor |
| 16 | igitur non volentis neque currentis sed miserentis Dei |
| 17 | dicit enim scriptura Pharaoni quia in hoc ipsum excitavi te ut ostendam in te virtutem meam et ut adnuntietur nomen meum in universa terra |
| 18 | ergo cuius vult miseretur et quem vult indurat |
| 19 | dicis itaque mihi quid adhuc queritur voluntati enim eius quis resistit |
| 20 | o homo tu quis es qui respondeas Deo numquid dicit figmentum ei qui se finxit quid me fecisti sic |
| 21 | an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem aliud vero in contumeliam |
| 22 | quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum |
| 23 | ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae quae praeparavit in gloriam |
| 24 | quos et vocavit nos non solum ex Iudaeis sed etiam ex gentibus |
| 25 | sicut in Osee dicit vocabo non plebem meam plebem meam et non misericordiam consecutam misericordiam consecutam |
| 26 | et erit in loco ubi dictum est eis non plebs mea vos ibi vocabuntur filii Dei vivi |
| 27 | Esaias autem clamat pro Israhel si fuerit numerus filiorum Israhel tamquam harena maris reliquiae salvae fient |
| 28 | verbum enim consummans et brevians in aequitate quia verbum breviatum faciet Dominus super terram |
| 29 | et sicut praedixit Esaias nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus |
| 30 | quid ergo dicemus quod gentes quae non sectabantur iustitiam adprehenderunt iustitiam iustitiam autem quae ex fide est |
| 31 | Israhel vero sectans legem iustitiae in legem iustitiae non pervenit |
| 32 | quare quia non ex fide sed quasi ex operibus offenderunt in lapidem offensionis |
| 33 | sicut scriptum est ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali et omnis qui credit in eum non confundetur |