Hieronymus, ad Romanos, Caput 6
| 1 | quid ergo dicemus permanebimus in peccato ut gratia abundet |
| 2 | absit qui enim mortui sumus peccato quomodo adhuc vivemus in illo |
| 3 | an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Iesu in morte ipsius baptizati sumus |
| 4 | consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris ita et nos in novitate vitae ambulemus |
| 5 | si enim conplantati facti sumus similitudini mortis eius simul et resurrectionis erimus |
| 6 | hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est ut destruatur corpus peccati ut ultra non serviamus peccato |
| 7 | qui enim mortuus est iustificatus est a peccato |
| 8 | si autem mortui sumus cum Christo credimus quia simul etiam vivemus cum Christo |
| 9 | scientes quod Christus surgens ex mortuis iam non moritur mors illi ultra non dominabitur |
| 10 | quod enim mortuus est peccato mortuus est semel quod autem vivit vivit Deo |
| 11 | ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato viventes autem Deo in Christo Iesu |
| 12 | non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut oboediatis concupiscentiis eius |
| 13 | sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae Deo |
| 14 | peccatum enim vobis non dominabitur non enim sub lege estis sed sub gratia |
| 15 | quid ergo peccavimus quoniam non sumus sub lege sed sub gratia absit |
| 16 | nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad oboediendum servi estis eius cui oboeditis sive peccati sive oboeditionis ad iustitiam |
| 17 | gratias autem Deo quod fuistis servi peccati oboedistis autem ex corde in eam formam doctrinae in qua traditi estis |
| 18 | liberati autem a peccato servi facti estis iustitiae |
| 19 | humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae sicut enim exhibuistis membra vestra servire inmunditiae et iniquitati ad iniquitatem ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem |
| 20 | cum enim servi essetis peccati liberi fuistis iustitiae |
| 21 | quem ergo fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis nam finis illorum mors est |
| 22 | nunc vero liberati a peccato servi autem facti Deo habetis fructum vestrum in sanctificationem finem vero vitam aeternam |
| 23 | stipendia enim peccati mors gratia autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro |