Hieronymus, ad Romanos, Caput 3
| 1 | quid ergo amplius est Iudaeo aut quae utilitas circumcisionis |
| 2 | multum per omnem modum primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei |
| 3 | quid enim si quidam illorum non crediderunt numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit absit |
| 4 | est autem Deus verax omnis autem homo mendax sicut scriptum est ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris |
| 5 | si autem iniquitas nostra iustitiam Dei commendat quid dicemus numquid iniquus Deus qui infert iram secundum hominem dico |
| 6 | absit alioquin quomodo iudicabit Deus mundum |
| 7 | si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor |
| 8 | et non sicut blasphemamur et sicut aiunt nos quidam dicere faciamus mala ut veniant bona quorum damnatio iusta est |
| 9 | quid igitur praecellimus eos nequaquam causati enim sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse |
| 10 | sicut scriptum est quia non est iustus quisquam |
| 11 | non est intellegens non est requirens Deum |
| 12 | omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum |
| 13 | sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorum |
| 14 | quorum os maledictione et amaritudine plenum est |
| 15 | veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem |
| 16 | contritio et infelicitas in viis eorum |
| 17 | et viam pacis non cognoverunt |
| 18 | non est timor Dei ante oculos eorum |
| 19 | scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur his qui in lege sunt loquitur ut omne os obstruatur et subditus fiat omnis mundus Deo |
| 20 | quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo per legem enim cognitio peccati |
| 21 | nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est testificata a lege et prophetis |
| 22 | iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi super omnes qui credunt non enim est distinctio |
| 23 | omnes enim peccaverunt et egent gloriam Dei |
| 24 | iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem quae est in Christo Iesu |
| 25 | quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum |
| 26 | in sustentatione Dei ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore ut sit ipse iustus et iustificans eum qui ex fide est Iesu |
| 27 | ubi est ergo gloriatio exclusa est per quam legem factorum non sed per legem fidei |
| 28 | arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis |
| 29 | an Iudaeorum Deus tantum nonne et gentium immo et gentium |
| 30 | quoniam quidem unus Deus qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputium per fidem |
| 31 | legem ergo destruimus per fidem absit sed legem statuimus |