Hieronymus, Actus, Caput 25
| 1 | Festus ergo cum venisset in provinciam post triduum ascendit Hierosolymam a Caesarea |
| 2 | adieruntque eum principes sacerdotum et primi Iudaeorum adversus Paulum et rogabant eum |
| 3 | postulantes gratiam adversum eum ut iuberet perduci eum Hierusalem insidias tendentes ut eum interficerent in via |
| 4 | Festus autem respondit servari Paulum in Caesarea se autem maturius profecturum |
| 5 | qui ergo in vobis ait potentes sunt descendentes simul si quod est in viro crimen accusent eum |
| 6 | demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem descendit Caesaream et altera die sedit pro tribunali et iussit Paulum adduci |
| 7 | qui cum perductus esset circumsteterunt eum qui ab Hierosolyma descenderant Iudaei multas et graves causas obicientes quas non poterant probare |
| 8 | Paulo autem rationem reddente quoniam neque in legem Iudaeorum neque in templum neque in Caesarem quicquam peccavi |
| 9 | Festus autem volens Iudaeis gratiam praestare respondens Paulo dixit vis Hierosolymam ascendere et ibi de his iudicari apud me |
| 10 | dixit autem Paulus ad tribunal Caesaris sto ubi me oportet iudicari Iudaeis non nocui sicut tu melius nosti |
| 11 | si enim nocui aut dignum morte aliquid feci non recuso mori si vero nihil est eorum quae hii accusant me nemo potest me illis donare Caesarem appello |
| 12 | tunc Festus cum consilio locutus respondit Caesarem appellasti ad Caesarem ibis |
| 13 | et cum dies aliquot transacti essent Agrippa rex et Bernice descenderunt Caesaream ad salutandum Festum |
| 14 | et cum dies plures ibi demorarentur Festus regi indicavit de Paulo dicens vir quidam est derelictus a Felice vinctus |
| 15 | de quo cum essem Hierosolymis adierunt me principes sacerdotum et seniores Iudaeorum postulantes adversus illum damnationem |
| 16 | ad quos respondi quia non est consuetudo Romanis donare aliquem hominem priusquam is qui accusatur praesentes habeat accusatores locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina |
| 17 | cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione sequenti die sedens pro tribunali iussi adduci virum |
| 18 | de quo cum stetissent accusatores nullam causam deferebant de quibus ego suspicabar malum |
| 19 | quaestiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum et de quodam Iesu defuncto quem adfirmabat Paulus vivere |
| 20 | haesitans autem ego de huiusmodi quaestione dicebam si vellet ire Hierosolymam et ibi iudicari de istis |
| 21 | Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti cognitionem iussi servari eum donec mittam eum ad Caesarem |
| 22 | Agrippa autem ad Festum volebam et ipse hominem audire cras inquit audies eum |
| 23 | altera autem die cum venisset Agrippa et Bernice cum multa ambitione et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis et iubente Festo adductus est Paulus |
| 24 | et dixit Festus Agrippa rex et omnes qui simul adestis nobiscum viri videtis hunc de quo omnis multitudo Iudaeorum interpellavit me Hierosolymis petens et hic clamantes non oportere eum vivere amplius |
| 25 | ego vero conperi nihil dignum eum morte admisisse ipso autem hoc appellante Augustum iudicavi mittere |
| 26 | de quo quid certum scribam domino non habeo propter quod produxi eum ad vos et maxime ad te rex Agrippa ut interrogatione facta habeam quid scribam |
| 27 | sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum et causas eius non significare |