Hieronymus, Actus, Caput 16
| 1 | pervenit autem in Derben et Lystram et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus filius mulieris iudaeae fidelis patre gentili |
| 2 | huic testimonium reddebant qui in Lystris erant et Iconii fratres |
| 3 | hunc voluit Paulus secum proficisci et adsumens circumcidit eum propter Iudaeos qui erant in illis locis sciebant enim omnes quod pater eius gentilis esset |
| 4 | cum autem pertransirent civitates tradebant eis custodire dogmata quae erant decreta ab apostolis et senioribus qui essent Hierosolymis |
| 5 | et ecclesiae quidem confirmabantur fide et abundabant numero cotidie |
| 6 | transeuntes autem Frygiam et Galatiae regionem vetati sunt a Sancto Spiritu loqui verbum in Asia |
| 7 | cum venissent autem in Mysiam temptabant ire Bithyniam et non permisit eos Spiritus Iesu |
| 8 | cum autem pertransissent Mysiam descenderunt Troadem |
| 9 | et visio per noctem Paulo ostensa est vir macedo quidam erat stans et deprecans eum et dicens transiens in Macedoniam adiuva nos |
| 10 | ut autem visum vidit statim quaesivimus proficisci in Macedoniam certi facti quia vocasset nos Deus evangelizare eis |
| 11 | navigantes autem a Troade recto cursu venimus Samothraciam et sequenti die Neapolim |
| 12 | et inde Philippis quae est prima partis Macedoniae civitas colonia eramus autem in hac urbe diebus aliquot conferentes |
| 13 | die autem sabbatorum egressi sumus foras portam iuxta flumen ubi videbatur oratio esse et sedentes loquebamur mulieribus quae convenerant |
| 14 | et quaedam mulier nomine Lydia purpuraria civitatis Thyatirenorum colens Deum audivit cuius Dominus aperuit cor intendere his quae dicebantur a Paulo |
| 15 | cum autem baptizata esset et domus eius deprecata est dicens si iudicastis me fidelem Domino esse introite in domum meam et manete et coegit nos |
| 16 | factum est autem euntibus nobis ad orationem puellam quandam habentem spiritum pythonem obviare nobis quae quaestum magnum praestabat dominis suis divinando |
| 17 | haec subsecuta Paulum et nos clamabat dicens isti homines servi Dei excelsi sunt qui adnuntiant vobis viam salutis |
| 18 | hoc autem faciebat multis diebus dolens autem Paulus et conversus spiritui dixit praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea et exiit eadem hora |
| 19 | videntes autem domini eius quia exivit spes quaestus eorum adprehendentes Paulum et Silam perduxerunt in forum ad principes |
| 20 | et offerentes eos magistratibus dixerunt hii homines conturbant civitatem nostram cum sint Iudaei |
| 21 | et adnuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque facere cum simus Romani |
| 22 | et concurrit plebs adversus eos et magistratus scissis tunicis eorum iusserunt virgis caedi |
| 23 | et cum multas plagas eis inposuissent miserunt eos in carcerem praecipientes custodi ut diligenter custodiret eos |
| 24 | qui cum tale praeceptum accepisset misit eos in interiorem carcerem et pedes eorum strinxit in ligno |
| 25 | media autem nocte Paulus et Silas adorantes laudabant Deum et audiebant eos qui in custodia erant |
| 26 | subito vero terraemotus factus est magnus ita ut moverentur fundamenta carceris et aperta sunt statim ostia omnia et universorum vincula soluta sunt |
| 27 | expergefactus autem custos carceris et videns apertas ianuas carceris evaginato gladio volebat se interficere aestimans fugisse vinctos |
| 28 | clamavit autem Paulus magna voce dicens nihil feceris tibi mali universi enim hic sumus |
| 29 | petitoque lumine introgressus est et tremefactus procidit Paulo et Silae |
| 30 | et producens eos foras ait domini quid me oportet facere ut salvus fiam |
| 31 | at illi dixerunt crede in Domino Iesu et salvus eris tu et domus tua |
| 32 | et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo eius |
| 33 | et tollens eos in illa hora noctis lavit plagas eorum et baptizatus est ipse et omnes eius continuo |
| 34 | cumque perduxisset eos in domum suam adposuit eis mensam et laetatus est cum omni domo sua credens Deo |
| 35 | et cum dies factus esset miserunt magistratus lictores dicentes dimitte homines illos |
| 36 | nuntiavit autem custos carceris verba haec Paulo quia miserunt magistratus ut dimittamini nunc igitur exeuntes ite in pace |
| 37 | Paulus autem dixit eis caesos nos publice indemnatos homines romanos miserunt in carcerem et nunc occulte nos eiciunt non ita sed veniant |
| 38 | et ipsi nos eiciant nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba haec timueruntque audito quod Romani essent |
| 39 | et venientes deprecati sunt eos et educentes rogabant ut egrederentur urbem |
| 40 | exeuntes autem de carcere introierunt ad Lydiam et visis fratribus consolati sunt eos et profecti sunt |