Hieronymus, Actus, Caput 13
| 1 | erant autem in ecclesia quae erat Antiochiae prophetae et doctores in quibus Barnabas et Symeon qui vocabatur Niger et Lucius Cyrenensis et Manaen qui erat Herodis tetrarchae conlactaneus et Saulus |
| 2 | ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus dixit Spiritus Sanctus separate mihi Barnaban et Saulum in opus quod adsumpsi eos |
| 3 | tunc ieiunantes et orantes inponentesque eis manus dimiserunt illos |
| 4 | et ipsi quidem missi ab Spiritu Sancto abierunt Seleuciam et inde navigaverunt Cyprum |
| 5 | et cum venissent Salamina praedicabant verbum Dei in synagogis Iudaeorum habebant autem et Iohannem in ministerio |
| 6 | et cum perambulassent universam insulam usque Paphum invenerunt quendam virum magum pseudoprophetam Iudaeum cui nomen erat Bariesu |
| 7 | qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente hic accitis Barnaba et Saulo desiderabat audire verbum Dei |
| 8 | resistebat autem illis Elymas magus sic enim interpretatur nomen eius quaerens avertere proconsulem a fide |
| 9 | Saulus autem qui et Paulus repletus Spiritu Sancto intuens in eum |
| 10 | dixit o plene omni dolo et omni fallacia fili diaboli inimice omnis iustitiae non desinis subvertere vias Domini rectas |
| 11 | et nunc ecce manus Domini super te et eris caecus non videns solem usque ad tempus et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae et circumiens quaerebat qui ei manum daret |
| 12 | tunc proconsul cum vidisset factum credidit admirans super doctrinam Domini |
| 13 | et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo venerunt Pergen Pamphiliae Iohannes autem discedens ab eis reversus est Hierosolymam |
| 14 | illi vero pertranseuntes Pergen venerunt Antiochiam Pisidiae et ingressi synagogam die sabbatorum sederunt |
| 15 | post lectionem autem legis et prophetarum miserunt principes synagogae ad eos dicentes viri fratres si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem dicite |
| 16 | surgens autem Paulus et manu silentium indicens ait viri israhelitae et qui timetis Deum audite |
| 17 | Deus plebis Israhel elegit patres nostros et plebem exaltavit cum essent incolae in terra Aegypti et in brachio excelso eduxit eos ex ea |
| 18 | et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto |
| 19 | et destruens gentes septem in terra Chanaan sorte distribuit eis terram eorum |
| 20 | quasi post quadringentos et quinquaginta annos et post haec dedit iudices usque ad Samuhel prophetam |
| 21 | et exinde postulaverunt regem et dedit illis Deus Saul filium Cis virum de tribu Beniamin annis quadraginta |
| 22 | et amoto illo suscitavit illis David regem cui et testimonium perhibens dixit inveni David filium Iesse virum secundum cor meum qui faciet omnes voluntates meas |
| 23 | huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israhel salvatorem Iesum |
| 24 | praedicante Iohanne ante faciem adventus eius baptismum paenitentiae omni populo Israhel |
| 25 | cum impleret autem Iohannes cursum suum dicebat quem me arbitramini esse non sum ego sed ecce venit post me cuius non sum dignus calciamenta pedum solvere |
| 26 | viri fratres filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum vobis verbum salutis huius missum est |
| 27 | qui enim habitabant Hierusalem et principes eius hunc ignorantes et voces prophetarum quae per omne sabbatum leguntur iudicantes impleverunt |
| 28 | et nullam causam mortis invenientes in eum petierunt a Pilato ut interficerent eum |
| 29 | cumque consummassent omnia quae de eo scripta erant deponentes eum de ligno posuerunt in monumento |
| 30 | Deus vero suscitavit eum a mortuis qui visus est per dies multos his |
| 31 | qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Hierusalem qui usque nunc sunt testes eius ad plebem |
| 32 | et nos vobis adnuntiamus ea quae ad patres nostros repromissio facta est |
| 33 | quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Iesum sicut et in psalmo secundo scriptum est Filius meus es tu ego hodie genui te |
| 34 | quod autem suscitaverit eum a mortuis amplius iam non reversurum in corruptionem ita dixit quia dabo vobis sancta David fidelia |
| 35 | ideoque et alias dicit non dabis Sanctum tuum videre corruptionem |
| 36 | David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei dormivit et adpositus est ad patres suos et vidit corruptionem |
| 37 | quem vero Deus suscitavit non vidit corruptionem |
| 38 | notum igitur sit vobis viri fratres quia per hunc vobis remissio peccatorum adnuntiatur ab omnibus quibus non potuistis in lege Mosi iustificari |
| 39 | in hoc omnis qui credit iustificatur |
| 40 | videte ergo ne superveniat quod dictum est in prophetis |
| 41 | videte contemptores et admiramini et disperdimini quia opus operor ego in diebus vestris opus quod non credetis si quis enarraverit vobis |
| 42 | exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba haec |
| 43 | cumque dimissa esset synagoga secuti sunt multi Iudaeorum et colentium advenarum Paulum et Barnaban qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei |
| 44 | sequenti vero sabbato paene universa civitas convenit audire verbum Domini |
| 45 | videntes autem turbas Iudaei repleti sunt zelo et contradicebant his quae a Paulo dicebantur blasphemantes |
| 46 | tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt vobis oportebat primum loqui verbum Dei sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicastis aeternae vitae ecce convertimur ad gentes |
| 47 | sic enim praecepit nobis Dominus posui te in lumen gentibus ut sis in salutem usque ad extremum terrae |
| 48 | audientes autem gentes gavisae sunt et glorificabant verbum Domini et crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam |
| 49 | disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem |
| 50 | Iudaei autem concitaverunt religiosas mulieres et honestas et primos civitatis et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnaban et eiecerunt eos de finibus suis |
| 51 | at illi excusso pulvere pedum in eos venerunt Iconium |
| 52 | discipuli quoque replebantur gaudio et Spiritu Sancto |