Hieronymus, Actus, Caput 12
| 1 | eodem autem tempore misit Herodes rex manus ut adfligeret quosdam de ecclesia |
| 2 | occidit autem Iacobum fratrem Iohannis gladio |
| 3 | videns autem quia placeret Iudaeis adposuit adprehendere et Petrum erant autem dies azymorum |
| 4 | quem cum adprehendisset misit in carcerem tradens quattuor quaternionibus militum custodire eum volens post pascha producere eum populo |
| 5 | et Petrus quidem servabatur in carcere oratio autem fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo |
| 6 | cum autem producturus eum esset Herodes in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites vinctus catenis duabus et custodes ante ostium custodiebant carcerem |
| 7 | et ecce angelus Domini adstitit et lumen refulsit in habitaculo percussoque latere Petri suscitavit eum dicens surge velociter et ceciderunt catenae de manibus eius |
| 8 | dixit autem angelus ad eum praecingere et calcia te gallicas tuas et fecit sic et dixit illi circumda tibi vestimentum tuum et sequere me |
| 9 | et exiens sequebatur et nesciebat quia verum est quod fiebat per angelum aestimabat autem se visum videre |
| 10 | transeuntes autem primam et secundam custodiam venerunt ad portam ferream quae ducit ad civitatem quae ultro aperta est eis et exeuntes processerunt vicum unum et continuo discessit angelus ab eo |
| 11 | et Petrus ad se reversus dixit nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum et eripuit me de manu Herodis et de omni expectatione plebis Iudaeorum |
| 12 | consideransque venit ad domum Mariae matris Iohannis qui cognominatus est Marcus ubi erant multi congregati et orantes |
| 13 | pulsante autem eo ostium ianuae processit puella ad audiendum nomine Rhode |
| 14 | et ut cognovit vocem Petri prae gaudio non aperuit ianuam sed intro currens nuntiavit stare Petrum ante ianuam |
| 15 | at illi dixerunt ad eam insanis illa autem adfirmabat sic se habere illi autem dicebant angelus eius est |
| 16 | Petrus autem perseverabat pulsans cum autem aperuissent viderunt eum et obstipuerunt |
| 17 | annuens autem eis manu ut tacerent enarravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere dixitque nuntiate Iacobo et fratribus haec et egressus abiit in alium locum |
| 18 | facta autem die erat non parva turbatio inter milites quidnam de Petro factum esset |
| 19 | Herodes autem cum requisisset eum et non invenisset inquisitione facta de custodibus iussit eos duci descendensque a Iudaea in Caesaream ibi commoratus est |
| 20 | erat autem iratus Tyriis et Sidoniis at illi unianimes venerunt ad eum et persuaso Blasto qui erat super cubiculum regis postulabant pacem eo quod alerentur regiones eorum ab illo |
| 21 | statuto autem die Herodes vestitus veste regia sedit pro tribunali et contionabatur ad eos |
| 22 | populus autem adclamabat dei voces et non hominis |
| 23 | confestim autem percussit eum angelus Domini eo quod non dedisset honorem Deo et consumptus a vermibus exspiravit |
| 24 | verbum autem Domini crescebat et multiplicabatur |
| 25 | Barnabas autem et Saulus reversi sunt ab Hierosolymis expleto ministerio adsumpto Iohanne qui cognominatus est Marcus |