Hieronymus, Actus, Caput 7
| 1 | dixit autem princeps sacerdotum si haec ita se habent |
| 2 | qui ait viri fratres et patres audite Deus gloriae apparuit patri nostro Abraham cum esset in Mesopotamiam priusquam moraretur in Charram |
| 3 | et dixit ad illum exi de terra tua et de cognatione tua et veni in terram quam tibi monstravero |
| 4 | tunc exiit de terra Chaldeorum et habitavit in Charram et inde postquam mortuus est pater eius transtulit illum in terram istam in qua nunc vos habitatis |
| 5 | et non dedit illi hereditatem in ea nec passum pedis et repromisit dare illi eam in possessionem et semini eius post ipsum cum non haberet filium |
| 6 | locutus est autem Deus quia erit semen eius accola in terra aliena et servituti eos subicient et male tractabunt eos annis quadringentis |
| 7 | et gentem cui servierint iudicabo ego dixit Deus et post haec exibunt et deservient mihi in loco isto |
| 8 | et dedit illi testamentum circumcisionis et sic genuit Isaac et circumcidit eum die octava et Isaac Iacob et Iacob duodecim patriarchas |
| 9 | et patriarchae aemulantes Ioseph vendiderunt in Aegyptum et erat Deus cum eo |
| 10 | et eripuit eum ex omnibus tribulationibus eius et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu Pharaonis regis Aegypti et constituit eum praepositum super Aegyptum et super omnem domum suam |
| 11 | venit autem fames in universam Aegyptum et Chanaan et tribulatio magna et non inveniebant cibos patres nostri |
| 12 | cum audisset autem Iacob esse frumentum in Aegypto misit patres nostros primum |
| 13 | et in secundo cognitus est Ioseph a fratribus suis et manifestatum est Pharaoni genus eius |
| 14 | mittens autem Ioseph accersivit Iacob patrem suum et omnem cognationem in animabus septuaginta quinque |
| 15 | et descendit Iacob in Aegyptum et defunctus est ipse et patres nostri |
| 16 | et translati sunt in Sychem et positi sunt in sepulchro quod emit Abraham pretio argenti a filiis Emmor filii Sychem |
| 17 | cum adpropinquaret autem tempus repromissionis quam confessus erat Deus Abrahae crevit populus et multiplicatus est in Aegypto |
| 18 | quoadusque surrexit rex alius in Aegypto qui non sciebat Ioseph |
| 19 | hic circumveniens genus nostrum adflixit patres ut exponerent infantes suos ne vivificarentur |
| 20 | eodem tempore natus est Moses et fuit gratus Deo qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui |
| 21 | exposito autem illo sustulit eum filia Pharaonis et enutrivit eum sibi in filium |
| 22 | et eruditus est Moses omni sapientia Aegyptiorum et erat potens in verbis et in operibus suis |
| 23 | cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus ascendit in cor eius ut visitaret fratres suos filios Israhel |
| 24 | et cum vidisset quendam iniuriam patientem vindicavit illum et fecit ultionem ei qui iniuriam sustinebat percusso Aegyptio |
| 25 | existimabat autem intellegere fratres quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis at illi non intellexerunt |
| 26 | sequenti vero die apparuit illis litigantibus et reconciliabat eos in pacem dicens viri fratres estis ut quid nocetis alterutrum |
| 27 | qui autem iniuriam faciebat proximo reppulit eum dicens quis te constituit principem et iudicem super nos |
| 28 | numquid interficere me tu vis quemadmodum interfecisti heri Aegyptium |
| 29 | fugit autem Moses in verbo isto et factus est advena in terra Madiam ubi generavit filios duos |
| 30 | et expletis annis quadraginta apparuit illi in deserto montis Sina angelus in igne flammae rubi |
| 31 | Moses autem videns admiratus est visum et accedente illo ut consideraret facta est vox Domini |
| 32 | ego Deus patrum tuorum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob tremefactus autem Moses non audebat considerare |
| 33 | dixit autem illi Dominus solve calciamentum pedum tuorum locus enim in quo stas terra sancta est |
| 34 | videns vidi adflictionem populi mei qui est in Aegypto et gemitum eorum audivi et descendi liberare eos et nunc veni et mittam te in Aegyptum |
| 35 | hunc Mosen quem negaverunt dicentes quis te constituit principem et iudicem hunc Deus principem et redemptorem misit cum manu angeli qui apparuit illi in rubo |
| 36 | hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Aegypti et in Rubro mari et in deserto annis quadraginta |
| 37 | hic est Moses qui dixit filiis Israhel prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris tamquam me |
| 38 | hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo qui loquebatur ei in monte Sina et cum patribus nostris qui accepit verba vitae dare nobis |
| 39 | cui noluerunt oboedire patres nostri sed reppulerunt et aversi sunt cordibus suis in Aegyptum |
| 40 | dicentes ad Aaron fac nobis deos qui praecedant nos Moses enim hic qui eduxit nos de terra Aegypti nescimus quid factum sit ei |
| 41 | et vitulum fecerunt in illis diebus et obtulerunt hostiam simulacro et laetabantur in operibus manuum suarum |
| 42 | convertit autem Deus et tradidit eos servire militiae caeli sicut scriptum est in libro Prophetarum numquid victimas aut hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto domus Israhel |
| 43 | et suscepistis tabernaculum Moloch et sidus dei vestri Rempham figuras quas fecistis adorare eas et transferam vos trans Babylonem |
| 44 | tabernaculum testimonii fuit patribus nostris in deserto sicut disposuit loquens ad Mosen ut faceret illud secundum formam quam viderat |
| 45 | quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Iesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum usque in diebus David |
| 46 | qui invenit gratiam ante Deum et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Iacob |
| 47 | Salomon autem aedificavit illi domum |
| 48 | sed non Excelsus in manufactis habitat sicut propheta dicit |
| 49 | caelum mihi sedis est terra autem scabillum pedum meorum quam domum aedificabitis mihi dicit Dominus aut quis locus requietionis meae est |
| 50 | nonne manus mea fecit haec omnia |
| 51 | dura cervice et incircumcisi cordibus et auribus vos semper Spiritui Sancto resistitis sicut patres vestri et vos |
| 52 | quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu Iusti cuius vos nunc proditores et homicidae fuistis |
| 53 | qui accepistis legem in dispositionem angelorum et non custodistis |
| 54 | audientes autem haec dissecabantur cordibus suis et stridebant dentibus in eum |
| 55 | cum autem esset plenus Spiritu Sancto intendens in caelum vidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei et ait ecce video caelos apertos et Filium hominis a dextris stantem Dei |
| 56 | exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas et impetum fecerunt unianimiter in eum |
| 57 | et eicientes eum extra civitatem lapidabant et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adulescentis qui vocabatur Saulus |
| 58 | et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem Domine Iesu suscipe spiritum meum |
| 59 | positis autem genibus clamavit voce magna Domine ne statuas illis hoc peccatum et cum hoc dixisset obdormivit Saulus autem erat consentiens neci eius |