Hieronymus, Ioannes, Caput 13
| 1 | ante diem autem festum paschae sciens Iesus quia venit eius hora ut transeat ex hoc mundo ad Patrem cum dilexisset suos qui erant in mundo in finem dilexit eos |
| 2 | et cena facta cum diabolus iam misisset in corde ut traderet eum Iudas Simonis Scariotis |
| 3 | sciens quia omnia dedit ei Pater in manus et quia a Deo exivit et ad Deum vadit |
| 4 | surgit a cena et ponit vestimenta sua et cum accepisset linteum praecinxit se |
| 5 | deinde mittit aquam in pelvem et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo quo erat praecinctus |
| 6 | venit ergo ad Simonem Petrum et dicit ei Petrus Domine tu mihi lavas pedes |
| 7 | respondit Iesus et dicit ei quod ego facio tu nescis modo scies autem postea |
| 8 | dicit ei Petrus non lavabis mihi pedes in aeternum respondit Iesus ei si non lavero te non habes partem mecum |
| 9 | dicit ei Simon Petrus Domine non tantum pedes meos sed et manus et caput |
| 10 | dicit ei Iesus qui lotus est non indiget ut lavet sed est mundus totus et vos mundi estis sed non omnes |
| 11 | sciebat enim quisnam esset qui traderet eum propterea dixit non estis mundi omnes |
| 12 | postquam ergo lavit pedes eorum et accepit vestimenta sua cum recubuisset iterum dixit eis scitis quid fecerim vobis |
| 13 | vos vocatis me magister et Domine et bene dicitis sum etenim |
| 14 | si ergo ego lavi vestros pedes Dominus et magister et vos debetis alter alterius lavare pedes |
| 15 | exemplum enim dedi vobis ut quemadmodum ego feci vobis ita et vos faciatis |
| 16 | amen amen dico vobis non est servus maior domino suo neque apostolus maior eo qui misit illum |
| 17 | si haec scitis beati eritis si feceritis ea |
| 18 | non de omnibus vobis dico ego scio quos elegerim sed ut impleatur scriptura qui manducat mecum panem levavit contra me calcaneum suum |
| 19 | amodo dico vobis priusquam fiat ut credatis cum factum fuerit quia ego sum |
| 20 | amen amen dico vobis qui accipit si quem misero me accipit qui autem me accipit accipit eum qui me misit |
| 21 | cum haec dixisset Iesus turbatus est spiritu et protestatus est et dixit amen amen dico vobis quia unus ex vobis tradet me |
| 22 | aspiciebant ergo ad invicem discipuli haesitantes de quo diceret |
| 23 | erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu quem diligebat Iesus |
| 24 | innuit ergo huic Simon Petrus et dicit ei quis est de quo dicit |
| 25 | itaque cum recubuisset ille supra pectus Iesu dicit ei Domine quis est |
| 26 | respondit Iesus ille est cui ego intinctum panem porrexero et cum intinxisset panem dedit Iudae Simonis Scariotis |
| 27 | et post buccellam tunc introivit in illum Satanas dicit ei Iesus quod facis fac citius |
| 28 | hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei |
| 29 | quidam enim putabant quia loculos habebat Iudas quia dicit ei Iesus eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum aut egenis ut aliquid daret |
| 30 | cum ergo accepisset ille buccellam exivit continuo erat autem nox |
| 31 | cum ergo exisset dicit Iesus nunc clarificatus est Filius hominis et Deus clarificatus est in eo |
| 32 | si Deus clarificatus est in eo et Deus clarificabit eum in semet ipso et continuo clarificabit eum |
| 33 | filioli adhuc modicum vobiscum sum quaeretis me et sicut dixi Iudaeis quo ego vado vos non potestis venire et vobis dico modo |
| 34 | mandatum novum do vobis ut diligatis invicem sicut dilexi vos ut et vos diligatis invicem |
| 35 | in hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis si dilectionem habueritis ad invicem |
| 36 | dicit ei Simon Petrus Domine quo vadis respondit Iesus quo ego vado non potes me modo sequi sequeris autem postea |
| 37 | dicit ei Petrus quare non possum sequi te modo animam meam pro te ponam |
| 38 | respondit Iesus animam tuam pro me ponis amen amen dico tibi non cantabit gallus donec me ter neges |