Hieronymus, Ioannes, Caput 12
| 1 | Iesus ergo ante sex dies paschae venit Bethaniam ubi fuerat Lazarus mortuus quem suscitavit Iesus |
| 2 | fecerunt autem ei cenam ibi et Martha ministrabat Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo |
| 3 | Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius et domus impleta est ex odore unguenti |
| 4 | dicit ergo unus ex discipulis eius Iudas Scariotis qui erat eum traditurus |
| 5 | quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis et datum est egenis |
| 6 | dixit autem hoc non quia de egenis pertinebat ad eum sed quia fur erat et loculos habens ea quae mittebantur portabat |
| 7 | dixit ergo Iesus sine illam ut in die sepulturae meae servet illud |
| 8 | pauperes enim semper habetis vobiscum me autem non semper habetis |
| 9 | cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est et venerunt non propter Iesum tantum sed ut Lazarum viderent quem suscitavit a mortuis |
| 10 | cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent |
| 11 | quia multi propter illum abibant ex Iudaeis et credebant in Iesum |
| 12 | in crastinum autem turba multa quae venerat ad diem festum cum audissent quia venit Iesus Hierosolyma |
| 13 | acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et clamabant osanna benedictus qui venit in nomine Domini rex Israhel |
| 14 | et invenit Iesus asellum et sedit super eum sicut scriptum est |
| 15 | noli timere filia Sion ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae |
| 16 | haec non cognoverunt discipuli eius primum sed quando glorificatus est Iesus tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo et haec fecerunt ei |
| 17 | testimonium ergo perhibebat turba quae erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento et suscitavit eum a mortuis |
| 18 | propterea et obviam venit ei turba quia audierunt eum fecisse hoc signum |
| 19 | Pharisaei ergo dixerunt ad semet ipsos videtis quia nihil proficimus ecce mundus totus post eum abiit |
| 20 | erant autem gentiles quidam ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo |
| 21 | hii ergo accesserunt ad Philippum qui erat a Bethsaida Galilaeae et rogabant eum dicentes domine volumus Iesum videre |
| 22 | venit Philippus et dicit Andreae Andreas rursum et Philippus dixerunt Iesu |
| 23 | Iesus autem respondit eis dicens venit hora ut clarificetur Filius hominis |
| 24 | amen amen dico vobis nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit |
| 25 | ipsum solum manet si autem mortuum fuerit multum fructum adfert qui amat animam suam perdet eam et qui odit animam suam in hoc mundo in vitam aeternam custodit eam |
| 26 | si quis mihi ministrat me sequatur et ubi sum ego illic et minister meus erit si quis mihi ministraverit honorificabit eum Pater meus |
| 27 | nunc anima mea turbata est et quid dicam Pater salvifica me ex hora hac sed propterea veni in horam hanc |
| 28 | Pater clarifica tuum nomen venit ergo vox de caelo et clarificavi et iterum clarificabo |
| 29 | turba ergo quae stabat et audierat dicebant tonitruum factum esse alii dicebant angelus ei locutus est |
| 30 | respondit Iesus et dixit non propter me vox haec venit sed propter vos |
| 31 | nunc iudicium est mundi nunc princeps huius mundi eicietur foras |
| 32 | et ego si exaltatus fuero a terra omnia traham ad me ipsum |
| 33 | hoc autem dicebat significans qua morte esset moriturus |
| 34 | respondit ei turba nos audivimus ex lege quia Christus manet in aeternum et quomodo tu dicis oportet exaltari Filium hominis quis est iste Filius hominis |
| 35 | dixit ergo eis Iesus adhuc modicum lumen in vobis est ambulate dum lucem habetis ut non tenebrae vos conprehendant et qui ambulat in tenebris nescit quo vadat |
| 36 | dum lucem habetis credite in lucem ut filii lucis sitis haec locutus est Iesus et abiit et abscondit se ab eis |
| 37 | cum autem tanta signa fecisset coram eis non credebant in eum |
| 38 | ut sermo Esaiae prophetae impleretur quem dixit Domine quis credidit auditui nostro et brachium Domini cui revelatum est |
| 39 | propterea non poterant credere quia iterum dixit Esaias |
| 40 | excaecavit oculos eorum et induravit eorum cor ut non videant oculis et intellegant corde et convertantur et sanem eos |
| 41 | haec dixit Esaias quando vidit gloriam eius et locutus est de eo |
| 42 | verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum sed propter Pharisaeos non confitebantur ut de synagoga non eicerentur |
| 43 | dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei |
| 44 | Iesus autem clamavit et dixit qui credit in me non credit in me sed in eum qui misit me |
| 45 | et qui videt me videt eum qui misit me |
| 46 | ego lux in mundum veni ut omnis qui credit in me in tenebris non maneat |
| 47 | et si quis audierit verba mea et non custodierit ego non iudico eum non enim veni ut iudicem mundum sed ut salvificem mundum |
| 48 | qui spernit me et non accipit verba mea habet qui iudicet eum sermo quem locutus sum ille iudicabit eum in novissimo die |
| 49 | quia ego ex me ipso non sum locutus sed qui misit me Pater ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar |
| 50 | et scio quia mandatum eius vita aeterna est quae ergo ego loquor sicut dixit mihi Pater sic loquor |