Hieronymus, Ioannes, Caput 11
| 1 | erat autem quidam languens Lazarus a Bethania de castello Mariae et Marthae sororis eius |
| 2 | Maria autem erat quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis cuius frater Lazarus infirmabatur |
| 3 | miserunt ergo sorores ad eum dicentes Domine ecce quem amas infirmatur |
| 4 | audiens autem Iesus dixit eis infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria Dei ut glorificetur Filius Dei per eam |
| 5 | diligebat autem Iesus Martham et sororem eius Mariam et Lazarum |
| 6 | ut ergo audivit quia infirmabatur tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus |
| 7 | deinde post haec dicit discipulis suis eamus in Iudaeam iterum |
| 8 | dicunt ei discipuli rabbi nunc quaerebant te Iudaei lapidare et iterum vadis illuc |
| 9 | respondit Iesus nonne duodecim horae sunt diei si quis ambulaverit in die non offendit quia lucem huius mundi videt |
| 10 | si autem ambulaverit nocte offendit quia lux non est in eo |
| 11 | haec ait et post hoc dicit eis Lazarus amicus noster dormit sed vado ut a somno exsuscitem eum |
| 12 | dixerunt ergo discipuli eius Domine si dormit salvus erit |
| 13 | dixerat autem Iesus de morte eius illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret |
| 14 | tunc ergo dixit eis Iesus manifeste Lazarus mortuus est |
| 15 | et gaudeo propter vos ut credatis quoniam non eram ibi sed eamus ad eum |
| 16 | dixit ergo Thomas qui dicitur Didymus ad condiscipulos eamus et nos ut moriamur cum eo |
| 17 | venit itaque Iesus et invenit eum quattuor dies iam in monumento habentem |
| 18 | erat autem Bethania iuxta Hierosolyma quasi stadiis quindecim |
| 19 | multi autem ex Iudaeis venerant ad Martham et Mariam ut consolarentur eas de fratre suo |
| 20 | Martha ergo ut audivit quia Iesus venit occurrit illi Maria autem domi sedebat |
| 21 | dixit ergo Martha ad Iesum Domine si fuisses hic frater meus non fuisset mortuus |
| 22 | sed et nunc scio quia quaecumque poposceris a Deo dabit tibi Deus |
| 23 | dicit illi Iesus resurget frater tuus |
| 24 | dicit ei Martha scio quia resurget in resurrectione in novissima die |
| 25 | dixit ei Iesus ego sum resurrectio et vita qui credit in me et si mortuus fuerit vivet |
| 26 | et omnis qui vivit et credit in me non morietur in aeternum credis hoc |
| 27 | ait illi utique Domine ego credidi quia tu es Christus Filius Dei qui in mundum venisti |
| 28 | et cum haec dixisset abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio dicens magister adest et vocat te |
| 29 | illa ut audivit surgit cito et venit ad eum |
| 30 | nondum enim venerat Iesus in castellum sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Martha |
| 31 | Iudaei igitur qui erant cum ea in domo et consolabantur eam cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit secuti sunt eam dicentes quia vadit ad monumentum ut ploret ibi |
| 32 | Maria ergo cum venisset ubi erat Iesus videns eum cecidit ad pedes eius et dixit ei Domine si fuisses hic non esset mortuus frater meus |
| 33 | Iesus ergo ut vidit eam plorantem et Iudaeos qui venerant cum ea plorantes fremuit spiritu et turbavit se ipsum |
| 34 | et dixit ubi posuistis eum dicunt ei Domine veni et vide |
| 35 | et lacrimatus est Iesus |
| 36 | dixerunt ergo Iudaei ecce quomodo amabat eum |
| 37 | quidam autem dixerunt ex ipsis non poterat hic qui aperuit oculos caeci facere ut et hic non moreretur |
| 38 | Iesus ergo rursum fremens in semet ipso venit ad monumentum erat autem spelunca et lapis superpositus erat ei |
| 39 | ait Iesus tollite lapidem dicit ei Martha soror eius qui mortuus fuerat Domine iam fetet quadriduanus enim est |
| 40 | dicit ei Iesus nonne dixi tibi quoniam si credideris videbis gloriam Dei |
| 41 | tulerunt ergo lapidem Iesus autem elevatis sursum oculis dixit Pater gratias ago tibi quoniam audisti me |
| 42 | ego autem sciebam quia semper me audis sed propter populum qui circumstat dixi ut credant quia tu me misisti |
| 43 | haec cum dixisset voce magna clamavit Lazare veni foras |
| 44 | et statim prodiit qui fuerat mortuus ligatus pedes et manus institis et facies illius sudario erat ligata dicit Iesus eis solvite eum et sinite abire |
| 45 | multi ergo ex Iudaeis qui venerant ad Mariam et viderant quae fecit crediderunt in eum |
| 46 | quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisaeos et dixerunt eis quae fecit Iesus |
| 47 | collegerunt ergo pontifices et Pharisaei concilium et dicebant quid facimus quia hic homo multa signa facit |
| 48 | si dimittimus eum sic omnes credent in eum et venient Romani et tollent nostrum et locum et gentem |
| 49 | unus autem ex ipsis Caiaphas cum esset pontifex anni illius dixit eis vos nescitis quicquam |
| 50 | nec cogitatis quia expedit nobis ut unus moriatur homo pro populo et non tota gens pereat |
| 51 | hoc autem a semet ipso non dixit sed cum esset pontifex anni illius prophetavit quia Iesus moriturus erat pro gente |
| 52 | et non tantum pro gente sed et ut filios Dei qui erant dispersi congregaret in unum |
| 53 | ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum |
| 54 | Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos sed abiit in regionem iuxta desertum in civitatem quae dicitur Efrem et ibi morabatur cum discipulis |
| 55 | proximum autem erat pascha Iudaeorum et ascenderunt multi Hierosolyma de regione ante pascha ut sanctificarent se ipsos |
| 56 | quaerebant ergo Iesum et conloquebantur ad invicem in templo stantes quid putatis quia non veniat ad diem festum |
| 57 | dederant autem pontifices et Pharisaei mandatum ut si quis cognoverit ubi sit indicet ut adprehendant eum |