Hieronymus, Ioannes, Caput 2
| 1 | et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae et erat mater Iesu ibi |
| 2 | vocatus est autem ibi et Iesus et discipuli eius ad nuptias |
| 3 | et deficiente vino dicit mater Iesu ad eum vinum non habent |
| 4 | et dicit ei Iesus quid mihi et tibi est mulier nondum venit hora mea |
| 5 | dicit mater eius ministris quodcumque dixerit vobis facite |
| 6 | erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum capientes singulae metretas binas vel ternas |
| 7 | dicit eis Iesus implete hydrias aqua et impleverunt eas usque ad summum |
| 8 | et dicit eis Iesus haurite nunc et ferte architriclino et tulerunt |
| 9 | ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset ministri autem sciebant qui haurierant aquam vocat sponsum architriclinus |
| 10 | et dicit ei omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint tunc id quod deterius est tu servasti bonum vinum usque adhuc |
| 11 | hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam et crediderunt in eum discipuli eius |
| 12 | post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius et ibi manserunt non multis diebus |
| 13 | et prope erat pascha Iudaeorum et ascendit Hierosolyma Iesus |
| 14 | et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas et nummularios sedentes |
| 15 | et cum fecisset quasi flagellum de funiculis omnes eiecit de templo oves quoque et boves et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit |
| 16 | et his qui columbas vendebant dixit auferte ista hinc nolite facere domum Patris mei domum negotiationis |
| 17 | recordati vero sunt discipuli eius quia scriptum est zelus domus tuae comedit me |
| 18 | responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei quod signum ostendis nobis quia haec facis |
| 19 | respondit Iesus et dixit eis solvite templum hoc et in tribus diebus excitabo illud |
| 20 | dixerunt ergo Iudaei quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc et tu tribus diebus excitabis illud |
| 21 | ille autem dicebat de templo corporis sui |
| 22 | cum ergo resurrexisset a mortuis recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat et crediderunt scripturae et sermoni quem dixit Iesus |
| 23 | cum autem esset Hierosolymis in pascha in die festo multi crediderunt in nomine eius videntes signa eius quae faciebat |
| 24 | ipse autem Iesus non credebat semet ipsum eis eo quod ipse nosset omnes |
| 25 | et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine ipse enim sciebat quid esset in homine |