Hieronymus, Ioannes, Caput 1
| 1 | in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum |
| 2 | hoc erat in principio apud Deum |
| 3 | omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est |
| 4 | in ipso vita erat et vita erat lux hominum |
| 5 | et lux in tenebris lucet et tenebrae eam non conprehenderunt |
| 6 | fuit homo missus a Deo cui nomen erat Iohannes |
| 7 | hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine ut omnes crederent per illum |
| 8 | non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumine |
| 9 | erat lux vera quae inluminat omnem hominem venientem in mundum |
| 10 | in mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognovit |
| 11 | in propria venit et sui eum non receperunt |
| 12 | quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius |
| 13 | qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri sed ex Deo nati sunt |
| 14 | et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis |
| 15 | Iohannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens hic erat quem dixi vobis qui post me venturus est ante me factus est quia prior me erat |
| 16 | et de plenitudine eius nos omnes accepimus et gratiam pro gratia |
| 17 | quia lex per Mosen data est gratia et veritas per Iesum Christum facta est |
| 18 | Deum nemo vidit umquam unigenitus Filius qui est in sinu Patris ipse enarravit |
| 19 | et hoc est testimonium Iohannis quando miserunt Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum tu quis es |
| 20 | et confessus est et non negavit et confessus est quia non sum ego Christus |
| 21 | et interrogaverunt eum quid ergo Helias es tu et dicit non sum propheta es tu et respondit non |
| 22 | dixerunt ergo ei quis es ut responsum demus his qui miserunt nos quid dicis de te ipso |
| 23 | ait ego vox clamantis in deserto dirigite viam Domini sicut dixit Esaias propheta |
| 24 | et qui missi fuerant erant ex Pharisaeis |
| 25 | et interrogaverunt eum et dixerunt ei quid ergo baptizas si tu non es Christus neque Helias neque propheta |
| 26 | respondit eis Iohannes dicens ego baptizo in aqua medius autem vestrum stetit quem vos non scitis |
| 27 | ipse est qui post me venturus est qui ante me factus est cuius ego non sum dignus ut solvam eius corrigiam calciamenti |
| 28 | haec in Bethania facta sunt trans Iordanen ubi erat Iohannes baptizans |
| 29 | altera die videt Iohannes Iesum venientem ad se et ait ecce agnus Dei qui tollit peccatum mundi |
| 30 | hic est de quo dixi post me venit vir qui ante me factus est quia prior me erat |
| 31 | et ego nesciebam eum sed ut manifestaretur Israhel propterea veni ego in aqua baptizans |
| 32 | et testimonium perhibuit Iohannes dicens quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo et mansit super eum |
| 33 | et ego nesciebam eum sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum hic est qui baptizat in Spiritu Sancto |
| 34 | et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei |
| 35 | altera die iterum stabat Iohannes et ex discipulis eius duo |
| 36 | et respiciens Iesum ambulantem dicit ecce agnus Dei |
| 37 | et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum |
| 38 | conversus autem Iesus et videns eos sequentes dicit eis quid quaeritis qui dixerunt ei rabbi quod dicitur interpretatum magister ubi habitas |
| 39 | dicit eis venite et videte venerunt et viderunt ubi maneret et apud eum manserunt die illo hora autem erat quasi decima |
| 40 | erat autem Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus qui audierant ab Iohanne et secuti fuerant eum |
| 41 | invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei invenimus Messiam quod est interpretatum Christus |
| 42 | et adduxit eum ad Iesum intuitus autem eum Iesus dixit tu es Simon filius Iohanna tu vocaberis Cephas quod interpretatur Petrus |
| 43 | in crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum et dicit ei Iesus sequere me |
| 44 | erat autem Philippus a Bethsaida civitate Andreae et Petri |
| 45 | invenit Philippus Nathanahel et dicit ei quem scripsit Moses in lege et prophetae invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth |
| 46 | et dixit ei Nathanahel a Nazareth potest aliquid boni esse dicit ei Philippus veni et vide |
| 47 | vidit Iesus Nathanahel venientem ad se et dicit de eo ecce vere Israhelita in quo dolus non est |
| 48 | dicit ei Nathanahel unde me nosti respondit Iesus et dixit ei priusquam te Philippus vocaret cum esses sub ficu vidi te |
| 49 | respondit ei Nathanahel et ait rabbi tu es Filius Dei tu es rex Israhel |
| 50 | respondit Iesus et dixit ei quia dixi tibi vidi te sub ficu credis maius his videbis |
| 51 | et dicit ei amen amen dico vobis videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis |