Hieronymus, Lucas, Caput 21
| 1 | respiciens autem vidit eos qui mittebant munera sua in gazofilacium divites |
| 2 | vidit autem et quandam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo |
| 3 | et dixit vere dico vobis quia vidua haec pauper plus quam omnes misit |
| 4 | nam omnes hii ex abundanti sibi miserunt in munera Dei haec autem ex eo quod deest illi omnem victum suum quem habuit misit |
| 5 | et quibusdam dicentibus de templo quod lapidibus bonis et donis ornatum esset dixit |
| 6 | haec quae videtis venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur |
| 7 | interrogaverunt autem illum dicentes praeceptor quando haec erunt et quod signum cum fieri incipient |
| 8 | qui dixit videte ne seducamini multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et tempus adpropinquavit nolite ergo ire post illos |
| 9 | cum autem audieritis proelia et seditiones nolite terreri oportet primum haec fieri sed non statim finis |
| 10 | tunc dicebat illis surget gens contra gentem et regnum adversus regnum |
| 11 | terraemotus magni erunt per loca et pestilentiae et fames terroresque de caelo et signa magna erunt |
| 12 | sed ante haec omnia inicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias trahentes ad reges et praesides propter nomen meum |
| 13 | continget autem vobis in testimonium |
| 14 | ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis |
| 15 | ego enim dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri |
| 16 | trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis et amicis et morte adficient ex vobis |
| 17 | et eritis odio omnibus propter nomen meum |
| 18 | et capillus de capite vestro non peribit |
| 19 | in patientia vestra possidebitis animas vestras |
| 20 | cum autem videritis circumdari ab exercitu Hierusalem tunc scitote quia adpropinquavit desolatio eius |
| 21 | tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes et qui in medio eius discedant et qui in regionibus non intrent in eam |
| 22 | quia dies ultionis hii sunt ut impleantur omnia quae scripta sunt |
| 23 | vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus erit enim pressura magna supra terram et ira populo huic |
| 24 | et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes et Hierusalem calcabitur a gentibus donec impleantur tempora nationum |
| 25 | et erunt signa in sole et luna et stellis et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum |
| 26 | arescentibus hominibus prae timore et expectatione quae supervenient universo orbi nam virtutes caelorum movebuntur |
| 27 | et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et maiestate |
| 28 | his autem fieri incipientibus respicite et levate capita vestra quoniam adpropinquat redemptio vestra |
| 29 | et dixit illis similitudinem videte ficulneam et omnes arbores |
| 30 | cum producunt iam ex se fructum scitis quoniam prope est aestas |
| 31 | ita et vos cum videritis haec fieri scitote quoniam prope est regnum Dei |
| 32 | amen dico vobis quia non praeteribit generatio haec donec omnia fiant |
| 33 | caelum et terra transibunt verba autem mea non transient |
| 34 | adtendite autem vobis ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae et superveniat in vos repentina dies illa |
| 35 | tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae |
| 36 | vigilate itaque omni tempore orantes ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt et stare ante Filium hominis |
| 37 | erat autem diebus docens in templo noctibus vero exiens morabatur in monte qui vocatur Oliveti |
| 38 | et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum |