Hieronymus, Lucas, Caput 20
| 1 | et factum est in una dierum docente illo populum in templo et evangelizante convenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribus |
| 2 | et aiunt dicentes ad illum dic nobis in qua potestate haec facis aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem |
| 3 | respondens autem dixit ad illos interrogabo vos et ego verbum respondete mihi |
| 4 | baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus |
| 5 | at illi cogitabant inter se dicentes quia si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis illi |
| 6 | si autem dixerimus ex hominibus plebs universa lapidabit nos certi sunt enim Iohannem prophetam esse |
| 7 | et responderunt se nescire unde esset |
| 8 | et Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec facio |
| 9 | coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc homo plantavit vineam et locavit eam colonis et ipse peregre fuit multis temporibus |
| 10 | et in tempore misit ad cultores servum ut de fructu vineae darent illi qui caesum dimiserunt eum inanem |
| 11 | et addidit alterum servum mittere illi autem hunc quoque caedentes et adficientes contumelia dimiserunt inanem |
| 12 | et addidit tertium mittere qui et illum vulnerantes eiecerunt |
| 13 | dixit autem dominus vineae quid faciam mittam filium meum dilectum forsitan cum hunc viderint verebuntur |
| 14 | quem cum vidissent coloni cogitaverunt inter se dicentes hic est heres occidamus illum ut nostra fiat hereditas |
| 15 | et eiectum illum extra vineam occiderunt quid ergo faciet illis dominus vineae |
| 16 | veniet et perdet colonos istos et dabit vineam aliis quo audito dixerunt illi absit |
| 17 | ille autem aspiciens eos ait quid est ergo hoc quod scriptum est lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli |
| 18 | omnis qui ceciderit supra illum lapidem conquassabitur supra quem autem ceciderit comminuet illum |
| 19 | et quaerebant principes sacerdotum et scribae mittere in illum manus illa hora et timuerunt populum cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istam |
| 20 | et observantes miserunt insidiatores qui se iustos simularent ut caperent eum in sermone et traderent illum principatui et potestati praesidis |
| 21 | et interrogaverunt illum dicentes magister scimus quia recte dicis et doces et non accipis personam sed in veritate viam Dei doces |
| 22 | licet nobis dare tributum Caesari an non |
| 23 | considerans autem dolum illorum dixit ad eos quid me temptatis |
| 24 | ostendite mihi denarium cuius habet imaginem et inscriptionem respondentes dixerunt Caesaris |
| 25 | et ait illis reddite ergo quae Caesaris sunt Caesari et quae Dei sunt Deo |
| 26 | et non potuerunt verbum eius reprehendere coram plebe et mirati in responso eius tacuerunt |
| 27 | accesserunt autem quidam Sadducaeorum qui negant esse resurrectionem et interrogaverunt eum |
| 28 | dicentes magister Moses scripsit nobis si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem et hic sine filiis fuerit ut accipiat eam frater eius uxorem et suscitet semen fratri suo |
| 29 | septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est sine filiis |
| 30 | et sequens accepit illam et ipse mortuus est sine filio |
| 31 | et tertius accepit illam similiter et omnes septem et non reliquerunt semen et mortui sunt |
| 32 | novissima omnium mortua est et mulier |
| 33 | in resurrectione ergo cuius eorum erit uxor siquidem septem habuerunt eam uxorem |
| 34 | et ait illis Iesus filii saeculi huius nubunt et traduntur ad nuptias |
| 35 | illi autem qui digni habebuntur saeculo illo et resurrectione ex mortuis neque nubunt neque ducunt uxores |
| 36 | neque enim ultra mori poterunt aequales enim angelis sunt et filii sunt Dei cum sint filii resurrectionis |
| 37 | quia vero resurgant mortui et Moses ostendit secus rubum sicut dicit Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob |
| 38 | Deus autem non est mortuorum sed vivorum omnes enim vivunt ei |
| 39 | respondentes autem quidam scribarum dixerunt magister bene dixisti |
| 40 | et amplius non audebant eum quicquam interrogare |
| 41 | dixit autem ad illos quomodo dicunt Christum Filium David esse |
| 42 | et ipse David dicit in libro Psalmorum dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis |
| 43 | donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum |
| 44 | David ergo Dominum illum vocat et quomodo filius eius est |
| 45 | audiente autem omni populo dixit discipulis suis |
| 46 | adtendite a scribis qui volunt ambulare in stolis et amant salutationes in foro et primas cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis |
| 47 | qui devorant domos viduarum simulantes longam orationem hii accipient damnationem maiorem |