Hieronymus, Lucas, Caput 19
| 1 | et ingressus perambulabat Hiericho |
| 2 | et ecce vir nomine Zaccheus et hic erat princeps publicanorum et ipse dives |
| 3 | et quaerebat videre Iesum quis esset et non poterat prae turba quia statura pusillus erat |
| 4 | et praecurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret illum quia inde erat transiturus |
| 5 | et cum venisset ad locum suspiciens Iesus vidit illum et dixit ad eum Zacchee festinans descende quia hodie in domo tua oportet me manere |
| 6 | et festinans descendit et excepit illum gaudens |
| 7 | et cum viderent omnes murmurabant dicentes quod ad hominem peccatorem devertisset |
| 8 | stans autem Zaccheus dixit ad Dominum ecce dimidium bonorum meorum Domine do pauperibus et si quid aliquem defraudavi reddo quadruplum |
| 9 | ait Iesus ad eum quia hodie salus domui huic facta est eo quod et ipse filius sit Abrahae |
| 10 | venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat |
| 11 | haec illis audientibus adiciens dixit parabolam eo quod esset prope Hierusalem et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur |
| 12 | dixit ergo homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti |
| 13 | vocatis autem decem servis suis dedit illis decem minas et ait ad illos negotiamini dum venio |
| 14 | cives autem eius oderant illum et miserunt legationem post illum dicentes nolumus hunc regnare super nos |
| 15 | et factum est ut rediret accepto regno et iussit vocari servos quibus dedit pecuniam ut sciret quantum quisque negotiatus esset |
| 16 | venit autem primus dicens domine mina tua decem minas adquisivit |
| 17 | et ait illi euge bone serve quia in modico fidelis fuisti eris potestatem habens supra decem civitates |
| 18 | et alter venit dicens domine mina tua fecit quinque minas |
| 19 | et huic ait et tu esto supra quinque civitates |
| 20 | et alter venit dicens domine ecce mina tua quam habui repositam in sudario |
| 21 | timui enim te quia homo austeris es tollis quod non posuisti et metis quod non seminasti |
| 22 | dicit ei de ore tuo te iudico serve nequam sciebas quod ego austeris homo sum tollens quod non posui et metens quod non seminavi |
| 23 | et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam et ego veniens cum usuris utique exegissem illud |
| 24 | et adstantibus dixit auferte ab illo minam et date illi qui decem minas habet |
| 25 | et dixerunt ei domine habet decem minas |
| 26 | dico autem vobis quia omni habenti dabitur ab eo autem qui non habet et quod habet auferetur ab eo |
| 27 | verumtamen inimicos meos illos qui noluerunt me regnare super se adducite huc et interficite ante me |
| 28 | et his dictis praecedebat ascendens in Hierosolyma |
| 29 | et factum est cum adpropinquasset ad Bethfage et Bethania ad montem qui vocatur Oliveti misit duos discipulos suos |
| 30 | dicens ite in castellum quod contra est in quod introeuntes invenietis pullum asinae alligatum cui nemo umquam hominum sedit solvite illum et adducite |
| 31 | et si quis vos interrogaverit quare solvitis sic dicetis ei quia Dominus operam eius desiderat |
| 32 | abierunt autem qui missi erant et invenerunt sicut dixit illis stantem pullum |
| 33 | solventibus autem illis pullum dixerunt domini eius ad illos quid solvitis pullum |
| 34 | at illi dixerunt quia Dominus eum necessarium habet |
| 35 | et duxerunt illum ad Iesum et iactantes vestimenta sua supra pullum inposuerunt Iesum |
| 36 | eunte autem illo substernebant vestimenta sua in via |
| 37 | et cum adpropinquaret iam ad descensum montis Oliveti coeperunt omnes turbae discentium gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus quas viderant virtutibus |
| 38 | dicentes benedictus qui venit rex in nomine Domini pax in caelo et gloria in excelsis |
| 39 | et quidam Pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum magister increpa discipulos tuos |
| 40 | quibus ipse ait dico vobis quia si hii tacuerint lapides clamabunt |
| 41 | et ut adpropinquavit videns civitatem flevit super illam dicens |
| 42 | quia si cognovisses et tu et quidem in hac die tua quae ad pacem tibi nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis |
| 43 | quia venient dies in te et circumdabunt te inimici tui vallo et circumdabunt te et coangustabunt te undique |
| 44 | ad terram prosternent te et filios qui in te sunt et non relinquent in te lapidem super lapidem eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae |
| 45 | et ingressus in templum coepit eicere vendentes in illo et ementes |
| 46 | dicens illis scriptum est quia domus mea domus orationis est vos autem fecistis illam speluncam latronum |
| 47 | et erat docens cotidie in templo principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis quaerebant illum perdere |
| 48 | et non inveniebant quid facerent illi omnis enim populus suspensus erat audiens illum |