Hieronymus, Lucas, Caput 18
| 1 | dicebat autem et parabolam ad illos quoniam oportet semper orare et non deficere |
| 2 | dicens iudex quidam erat in quadam civitate qui Deum non timebat et hominem non verebatur |
| 3 | vidua autem quaedam erat in civitate illa et veniebat ad eum dicens vindica me de adversario meo |
| 4 | et nolebat per multum tempus post haec autem dixit intra se et si Deum non timeo nec hominem revereor |
| 5 | tamen quia molesta est mihi haec vidua vindicabo illam ne in novissimo veniens suggillet me |
| 6 | ait autem Dominus audite quid iudex iniquitatis dicit |
| 7 | Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte et patientiam habebit in illis |
| 8 | dico vobis quia cito faciet vindictam illorum verumtamen Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra |
| 9 | dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros parabolam istam |
| 10 | duo homines ascenderunt in templum ut orarent unus Pharisaeus et alter publicanus |
| 11 | Pharisaeus stans haec apud se orabat Deus gratias ago tibi quia non sum sicut ceteri hominum raptores iniusti adulteri vel ut etiam hic publicanus |
| 12 | ieiuno bis in sabbato decimas do omnium quae possideo |
| 13 | et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare sed percutiebat pectus suum dicens Deus propitius esto mihi peccatori |
| 14 | dico vobis descendit hic iustificatus in domum suam ab illo quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur |
| 15 | adferebant autem ad illum et infantes ut eos tangeret quod cum viderent discipuli increpabant illos |
| 16 | Iesus autem convocans illos dixit sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare talium est enim regnum Dei |
| 17 | amen dico vobis quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer non intrabit in illud |
| 18 | et interrogavit eum quidam princeps dicens magister bone quid faciens vitam aeternam possidebo |
| 19 | dixit autem ei Iesus quid me dicis bonum nemo bonus nisi solus Deus |
| 20 | mandata nosti non occides non moechaberis non furtum facies non falsum testimonium dices honora patrem tuum et matrem |
| 21 | qui ait haec omnia custodivi a iuventute mea |
| 22 | quo audito Iesus ait ei adhuc unum tibi deest omnia quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me |
| 23 | his ille auditis contristatus est quia dives erat valde |
| 24 | videns autem illum Iesus tristem factum dixit quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt |
| 25 | facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei |
| 26 | et dixerunt qui audiebant et quis potest salvus fieri |
| 27 | ait illis quae inpossibilia sunt apud homines possibilia sunt apud Deum |
| 28 | ait autem Petrus ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te |
| 29 | qui dixit eis amen dico vobis nemo est qui reliquit domum aut parentes aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum Dei |
| 30 | et non recipiat multo plura in hoc tempore et in saeculo venturo vitam aeternam |
| 31 | adsumpsit autem Iesus duodecim et ait illis ecce ascendimus Hierosolyma et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis |
| 32 | tradetur enim gentibus et inludetur et flagellabitur et conspuetur |
| 33 | et postquam flagellaverint occident eum et die tertia resurget |
| 34 | et ipsi nihil horum intellexerunt et erat verbum istud absconditum ab eis et non intellegebant quae dicebantur |
| 35 | factum est autem cum adpropinquaret Hiericho caecus quidam sedebat secus viam mendicans |
| 36 | et cum audiret turbam praetereuntem interrogabat quid hoc esset |
| 37 | dixerunt autem ei quod Iesus Nazarenus transiret |
| 38 | et clamavit dicens Iesu Fili David miserere mei |
| 39 | et qui praeibant increpabant eum ut taceret ipse vero multo magis clamabat Fili David miserere mei |
| 40 | stans autem Iesus iussit illum adduci ad se et cum adpropinquasset interrogavit illum |
| 41 | dicens quid tibi vis faciam at ille dixit Domine ut videam |
| 42 | et Iesus dixit illi respice fides tua te salvum fecit |
| 43 | et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum et omnis plebs ut vidit dedit laudem Deo |