Hieronymus, Lucas, Caput 15
| 1 | erant autem adpropinquantes ei publicani et peccatores ut audirent illum |
| 2 | et murmurabant Pharisaei et scribae dicentes quia hic peccatores recipit et manducat cum illis |
| 3 | et ait ad illos parabolam istam dicens |
| 4 | quis ex vobis homo qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam quae perierat donec inveniat illam |
| 5 | et cum invenerit eam inponit in umeros suos gaudens |
| 6 | et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis congratulamini mihi quia inveni ovem meam quae perierat |
| 7 | dico vobis quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam habente quam super nonaginta novem iustis qui non indigent paenitentia |
| 8 | aut quae mulier habens dragmas decem si perdiderit dragmam unam nonne accendit lucernam et everrit domum et quaerit diligenter donec inveniat |
| 9 | et cum invenerit convocat amicas et vicinas dicens congratulamini mihi quia inveni dragmam quam perdideram |
| 10 | ita dico vobis gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore paenitentiam agente |
| 11 | ait autem homo quidam habuit duos filios |
| 12 | et dixit adulescentior ex illis patri pater da mihi portionem substantiae quae me contingit et divisit illis substantiam |
| 13 | et non post multos dies congregatis omnibus adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose |
| 14 | et postquam omnia consummasset facta est fames valida in regione illa et ipse coepit egere |
| 15 | et abiit et adhesit uni civium regionis illius et misit illum in villam suam ut pasceret porcos |
| 16 | et cupiebat implere ventrem suum de siliquis quas porci manducabant et nemo illi dabat |
| 17 | in se autem reversus dixit quanti mercennarii patris mei abundant panibus ego autem hic fame pereo |
| 18 | surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi pater peccavi in caelum et coram te |
| 19 | et iam non sum dignus vocari filius tuus fac me sicut unum de mercennariis tuis |
| 20 | et surgens venit ad patrem suum cum autem adhuc longe esset vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et adcurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum |
| 21 | dixitque ei filius pater peccavi in caelum et coram te iam non sum dignus vocari filius tuus |
| 22 | dixit autem pater ad servos suos cito proferte stolam primam et induite illum et date anulum in manum eius et calciamenta in pedes |
| 23 | et adducite vitulum saginatum et occidite et manducemus et epulemur |
| 24 | quia hic filius meus mortuus erat et revixit perierat et inventus est et coeperunt epulari |
| 25 | erat autem filius eius senior in agro et cum veniret et adpropinquaret domui audivit symphoniam et chorum |
| 26 | et vocavit unum de servis et interrogavit quae haec essent |
| 27 | isque dixit illi frater tuus venit et occidit pater tuus vitulum saginatum quia salvum illum recepit |
| 28 | indignatus est autem et nolebat introire pater ergo illius egressus coepit rogare illum |
| 29 | at ille respondens dixit patri suo ecce tot annis servio tibi et numquam mandatum tuum praeterii et numquam dedisti mihi hedum ut cum amicis meis epularer |
| 30 | sed postquam filius tuus hic qui devoravit substantiam suam cum meretricibus venit occidisti illi vitulum saginatum |
| 31 | at ipse dixit illi fili tu semper mecum es et omnia mea tua sunt |
| 32 | epulari autem et gaudere oportebat quia frater tuus hic mortuus erat et revixit perierat et inventus est |