Hieronymus, Lucas, Caput 11
| 1 | et factum est cum esset in loco quodam orans ut cessavit dixit unus ex discipulis eius ad eum Domine doce nos orare sicut et Iohannes docuit discipulos suos |
| 2 | et ait illis cum oratis dicite Pater sanctificetur nomen tuum adveniat regnum tuum |
| 3 | panem nostrum cotidianum da nobis cotidie |
| 4 | et dimitte nobis peccata nostra siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis et ne nos inducas in temptationem |
| 5 | et ait ad illos quis vestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte et dicit illi amice commoda mihi tres panes |
| 6 | quoniam amicus meus venit de via ad me et non habeo quod ponam ante illum |
| 7 | et ille de intus respondens dicat noli mihi molestus esse iam ostium clausum est et pueri mei mecum sunt in cubili non possum surgere et dare tibi |
| 8 | dico vobis et si non dabit illi surgens eo quod amicus eius sit propter inprobitatem tamen eius surget et dabit illi quotquot habet necessarios |
| 9 | et ego vobis dico petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis |
| 10 | omnis enim qui petit accipit et qui quaerit invenit et pulsanti aperietur |
| 11 | quis autem ex vobis patrem petet panem numquid lapidem dabit illi aut piscem numquid pro pisce serpentem dabit illi |
| 12 | aut si petierit ovum numquid porriget illi scorpionem |
| 13 | si ergo vos cum sitis mali nostis bona data dare filiis vestris quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se |
| 14 | et erat eiciens daemonium et illud erat mutum et cum eiecisset daemonium locutus est mutus et admiratae sunt turbae |
| 15 | quidam autem ex eis dixerunt in Beelzebub principe daemoniorum eicit daemonia |
| 16 | et alii temptantes signum de caelo quaerebant ab eo |
| 17 | ipse autem ut vidit cogitationes eorum dixit eis omne regnum in se ipsum divisum desolatur et domus supra domum cadet |
| 18 | si autem et Satanas in se ipsum divisus est quomodo stabit regnum ipsius quia dicitis in Beelzebub eicere me daemonia |
| 19 | si autem ego in Beelzebub eicio daemonia filii vestri in quo eiciunt ideo ipsi iudices vestri erunt |
| 20 | porro si in digito Dei eicio daemonia profecto praevenit in vos regnum Dei |
| 21 | cum fortis armatus custodit atrium suum in pace sunt ea quae possidet |
| 22 | si autem fortior illo superveniens vicerit eum universa arma eius aufert in quibus confidebat et spolia eius distribuit |
| 23 | qui non est mecum adversum me est et qui non colligit mecum dispergit |
| 24 | cum inmundus spiritus exierit de homine perambulat per loca inaquosa quaerens requiem et non inveniens dicit revertar in domum meam unde exivi |
| 25 | et cum venerit invenit scopis mundatam |
| 26 | et tunc vadit et adsumit septem alios spiritus nequiores se et ingressi habitant ibi et sunt novissima hominis illius peiora prioribus |
| 27 | factum est autem cum haec diceret extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi beatus venter qui te portavit et ubera quae suxisti |
| 28 | at ille dixit quippini beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt |
| 29 | turbis autem concurrentibus coepit dicere generatio haec generatio nequam est signum quaerit et signum non dabitur illi nisi signum Ionae |
| 30 | nam sicut Ionas fuit signum Ninevitis ita erit et Filius hominis generationi isti |
| 31 | regina austri surget in iudicio cum viris generationis huius et condemnabit illos quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis et ecce plus Salomone hic |
| 32 | viri ninevitae surgent in iudicio cum generatione hac et condemnabunt illam quia paenitentiam egerunt ad praedicationem Ionae et ecce plus Iona hic |
| 33 | nemo lucernam accendit et in abscondito ponit neque sub modio sed supra candelabrum ut qui ingrediuntur lumen videant |
| 34 | lucerna corporis tui est oculus tuus si oculus tuus fuerit simplex totum corpus tuum lucidum erit si autem nequam fuerit etiam corpus tuum tenebrosum erit |
| 35 | vide ergo ne lumen quod in te est tenebrae sint |
| 36 | si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit non habens aliquam partem tenebrarum erit lucidum totum et sicut lucerna fulgoris inluminabit te |
| 37 | et cum loqueretur rogavit illum quidam Pharisaeus ut pranderet apud se et ingressus recubuit |
| 38 | Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere quare non baptizatus esset ante prandium |
| 39 | et ait Dominus ad illum nunc vos Pharisaei quod de foris est calicis et catini mundatis quod autem intus est vestrum plenum est rapina et iniquitate |
| 40 | stulti nonne qui fecit quod de foris est etiam id quod de intus est fecit |
| 41 | verumtamen quod superest date elemosynam et ecce omnia munda sunt vobis |
| 42 | sed vae vobis Pharisaeis quia decimatis mentam et rutam et omne holus et praeteritis iudicium et caritatem Dei haec autem oportuit facere et illa non omittere |
| 43 | vae vobis Pharisaeis quia diligitis primas cathedras in synagogis et salutationes in foro |
| 44 | vae vobis quia estis ut monumenta quae non parent et homines ambulantes supra nesciunt |
| 45 | respondens autem quidam ex legis peritis ait illi magister haec dicens etiam nobis contumeliam facis |
| 46 | at ille ait et vobis legis peritis vae quia oneratis homines oneribus quae portari non possunt et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas |
| 47 | vae vobis quia aedificatis monumenta prophetarum patres autem vestri occiderunt illos |
| 48 | profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum quoniam quidem ipsi eos occiderunt vos autem aedificatis eorum sepulchra |
| 49 | propterea et sapientia Dei dixit mittam ad illos prophetas et apostolos et ex illis occident et persequentur |
| 50 | ut inquiratur sanguis omnium prophetarum qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista |
| 51 | a sanguine Abel usque ad sanguinem Zacchariae qui periit inter altare et aedem ita dico vobis requiretur ab hac generatione |
| 52 | vae vobis legis peritis quia tulistis clavem scientiae ipsi non introistis et eos qui introibant prohibuistis |
| 53 | cum haec ad illos diceret coeperunt Pharisaei et legis periti graviter insistere et os eius opprimere de multis |
| 54 | insidiantes et quaerentes capere aliquid ex ore eius ut accusarent eum |