Hieronymus, Lucas, Caput 8
| 1 | et factum est deinceps et ipse iter faciebat per civitatem et castellum praedicans et evangelizans regnum Dei et duodecim cum illo |
| 2 | et mulieres aliquae quae erant curatae ab spiritibus malignis et infirmitatibus Maria quae vocatur Magdalene de qua daemonia septem exierant |
| 3 | et Iohanna uxor Chuza procuratoris Herodis et Susanna et aliae multae quae ministrabant eis de facultatibus suis |
| 4 | cum autem turba plurima conveniret et de civitatibus properarent ad eum dixit per similitudinem |
| 5 | exiit qui seminat seminare semen suum et dum seminat aliud cecidit secus viam et conculcatum est et volucres caeli comederunt illud |
| 6 | et aliud cecidit supra petram et natum aruit quia non habebat humorem |
| 7 | et aliud cecidit inter spinas et simul exortae spinae suffocaverunt illud |
| 8 | et aliud cecidit in terram bonam et ortum fecit fructum centuplum haec dicens clamabat qui habet aures audiendi audiat |
| 9 | interrogabant autem eum discipuli eius quae esset haec parabola |
| 10 | quibus ipse dixit vobis datum est nosse mysterium regni Dei ceteris autem in parabolis ut videntes non videant et audientes non intellegant |
| 11 | est autem haec parabola semen est verbum Dei |
| 12 | qui autem secus viam sunt qui audiunt deinde venit diabolus et tollit verbum de corde eorum ne credentes salvi fiant |
| 13 | nam qui supra petram qui cum audierint cum gaudio suscipiunt verbum et hii radices non habent qui ad tempus credunt et in tempore temptationis recedunt |
| 14 | quod autem in spinis cecidit hii sunt qui audierunt et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocantur et non referunt fructum |
| 15 | quod autem in bonam terram hii sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum adferunt in patientia |
| 16 | nemo autem lucernam accendens operit eam vaso aut subtus lectum ponit sed supra candelabrum ponit ut intrantes videant lumen |
| 17 | non enim est occultum quod non manifestetur nec absconditum quod non cognoscatur et in palam veniat |
| 18 | videte ergo quomodo auditis qui enim habet dabitur illi et quicumque non habet etiam quod putat se habere auferetur ab illo |
| 19 | venerunt autem ad illum mater et fratres eius et non poterant adire ad eum prae turba |
| 20 | et nuntiatum est illi mater tua et fratres tui stant foris volentes te videre |
| 21 | qui respondens dixit ad eos mater mea et fratres mei hii sunt qui verbum Dei audiunt et faciunt |
| 22 | factum est autem in una dierum et ipse ascendit in naviculam et discipuli eius et ait ad illos transfretemus trans stagnum et ascenderunt |
| 23 | navigantibus autem illis obdormiit et descendit procella venti in stagnum et conplebantur et periclitabantur |
| 24 | accedentes autem suscitaverunt eum dicentes praeceptor perimus at ille surgens increpavit ventum et tempestatem aquae et cessavit et facta est tranquillitas |
| 25 | dixit autem illis ubi est fides vestra qui timentes mirati sunt dicentes ad invicem quis putas hic est quia et ventis imperat et mari et oboediunt ei |
| 26 | enavigaverunt autem ad regionem Gerasenorum quae est contra Galilaeam |
| 27 | et cum egressus esset ad terram occurrit illi vir quidam qui habebat daemonium iam temporibus multis et vestimento non induebatur neque in domo manebat sed in monumentis |
| 28 | is ut vidit Iesum procidit ante illum et exclamans voce magna dixit quid mihi et tibi est Iesu Fili Dei altissimi obsecro te ne me torqueas |
| 29 | praecipiebat enim spiritui inmundo ut exiret ab homine multis enim temporibus arripiebat illum et vinciebatur catenis et conpedibus custoditus et ruptis vinculis agebatur a daemonio in deserta |
| 30 | interrogavit autem illum Iesus dicens quod tibi nomen est at ille dixit Legio quia intraverunt daemonia multa in eum |
| 31 | et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent |
| 32 | erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte et rogabant eum ut permitteret eos in illos ingredi et permisit illos |
| 33 | exierunt ergo daemonia ab homine et intraverunt in porcos et impetu abiit grex per praeceps in stagnum et suffocatus est |
| 34 | quod ut viderunt factum qui pascebant fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in villas |
| 35 | exierunt autem videre quod factum est et venerunt ad Iesum et invenerunt hominem sedentem a quo daemonia exierant vestitum ac sana mente ad pedes eius et timuerunt |
| 36 | nuntiaverunt autem illis et qui viderant quomodo sanus factus esset a Legione |
| 37 | et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis quia timore magno tenebantur ipse autem ascendens navem reversus est |
| 38 | et rogabat illum vir a quo daemonia exierant ut cum eo esset dimisit autem eum Iesus dicens |
| 39 | redi domum tuam et narra quanta tibi fecit Deus et abiit per universam civitatem praedicans quanta illi fecisset Iesus |
| 40 | factum est autem cum redisset Iesus excepit illum turba erant enim omnes expectantes eum |
| 41 | et ecce venit vir cui nomen Iairus et ipse princeps synagogae erat et cecidit ad pedes Iesu rogans eum ut intraret in domum eius |
| 42 | quia filia unica erat illi fere annorum duodecim et haec moriebatur et contigit dum iret a turbis conprimebatur |
| 43 | et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam nec ab ullo potuit curari |
| 44 | accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius et confestim stetit fluxus sanguinis eius |
| 45 | et ait Iesus quis est qui me tetigit negantibus autem omnibus dixit Petrus et qui cum illo erant praeceptor turbae te conprimunt et adfligunt et dicis quis me tetigit |
| 46 | et dixit Iesus tetigit me aliquis nam ego novi virtutem de me exisse |
| 47 | videns autem mulier quia non latuit tremens venit et procidit ante pedes illius et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo et quemadmodum confestim sanata sit |
| 48 | at ipse dixit illi filia fides tua te salvam fecit vade in pace |
| 49 | adhuc illo loquente venit a principe synagogae dicens ei quia mortua est filia tua noli vexare illum |
| 50 | Iesus autem audito hoc verbo respondit patri puellae noli timere crede tantum et salva erit |
| 51 | et cum venisset domum non permisit intrare secum quemquam nisi Petrum et Iohannem et Iacobum et patrem et matrem puellae |
| 52 | flebant autem omnes et plangebant illam at ille dixit nolite flere non est mortua sed dormit |
| 53 | et deridebant eum scientes quia mortua esset |
| 54 | ipse autem tenens manum eius clamavit dicens puella surge |
| 55 | et reversus est spiritus eius et surrexit continuo et iussit illi dari manducare |
| 56 | et stupuerunt parentes eius quibus praecepit ne alicui dicerent quod factum erat |