Hieronymus, Lucas, Caput 7
| 1 | cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis intravit Capharnaum |
| 2 | centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus qui illi erat pretiosus |
| 3 | et cum audisset de Iesu misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum ut veniret et salvaret servum eius |
| 4 | at illi cum venissent ad Iesum rogabant eum sollicite dicentes ei quia dignus est ut hoc illi praestes |
| 5 | diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificavit nobis |
| 6 | Iesus autem ibat cum illis et cum iam non longe esset a domo misit ad eum centurio amicos dicens Domine noli vexari non enim dignus sum ut sub tectum meum intres |
| 7 | propter quod et me ipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te sed dic verbo et sanabitur puer meus |
| 8 | nam et ego homo sum sub potestate constitutus habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit |
| 9 | quo audito Iesus miratus est et conversus sequentibus se turbis dixit amen dico vobis nec in Israhel tantam fidem inveni |
| 10 | et reversi qui missi fuerant domum invenerunt servum qui languerat sanum |
| 11 | et factum est deinceps ibat in civitatem quae vocatur Naim et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa |
| 12 | cum autem adpropinquaret portae civitatis et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suae et haec vidua erat et turba civitatis multa cum illa |
| 13 | quam cum vidisset Dominus misericordia motus super ea dixit illi noli flere |
| 14 | et accessit et tetigit loculum hii autem qui portabant steterunt et ait adulescens tibi dico surge |
| 15 | et resedit qui erat mortuus et coepit loqui et dedit illum matri suae |
| 16 | accepit autem omnes timor et magnificabant Deum dicentes quia propheta magnus surrexit in nobis et quia Deus visitavit plebem suam |
| 17 | et exiit hic sermo in universam Iudaeam de eo et omnem circa regionem |
| 18 | et nuntiaverunt Iohanni discipuli eius de omnibus his |
| 19 | et convocavit duos de discipulis suis Iohannes et misit ad Dominum dicens tu es qui venturus es an alium expectamus |
| 20 | cum autem venissent ad eum viri dixerunt Iohannes Baptista misit nos ad te dicens tu es qui venturus es an alium expectamus |
| 21 | in ipsa autem hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et caecis multis donavit visum |
| 22 | et respondens dixit illis euntes nuntiate Iohanni quae vidistis et audistis quia caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur |
| 23 | et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me |
| 24 | et cum discessissent nuntii Iohannis coepit dicere de Iohanne ad turbas quid existis in desertum videre harundinem vento moveri |
| 25 | sed quid existis videre hominem mollibus vestimentis indutum ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis in domibus regum sunt |
| 26 | sed quid existis videre prophetam utique dico vobis et plus quam prophetam |
| 27 | hic est de quo scriptum est ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te |
| 28 | dico enim vobis maior inter natos mulierum propheta Iohanne Baptista nemo est qui autem minor est in regno Dei maior est illo |
| 29 | et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum baptizati baptismo Iohannis |
| 30 | Pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semet ipsos non baptizati ab eo |
| 31 | cui ergo similes dicam homines generationis huius et cui similes sunt |
| 32 | similes sunt pueris sedentibus in foro et loquentibus ad invicem et dicentibus cantavimus vobis tibiis et non saltastis lamentavimus et non plorastis |
| 33 | venit enim Iohannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum et dicitis daemonium habet |
| 34 | venit Filius hominis manducans et bibens et dicitis ecce homo devorator et bibens vinum amicus publicanorum et peccatorum |
| 35 | et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis |
| 36 | rogabat autem illum quidam de Pharisaeis ut manducaret cum illo et ingressus domum Pharisaei discubuit |
| 37 | et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix ut cognovit quod accubuit in domo Pharisaei adtulit alabastrum unguenti |
| 38 | et stans retro secus pedes eius lacrimis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat et osculabatur pedes eius et unguento unguebat |
| 39 | videns autem Pharisaeus qui vocaverat eum ait intra se dicens hic si esset propheta sciret utique quae et qualis mulier quae tangit eum quia peccatrix est |
| 40 | et respondens Iesus dixit ad illum Simon habeo tibi aliquid dicere at ille ait magister dic |
| 41 | duo debitores erant cuidam feneratori unus debebat denarios quingentos alius quinquaginta |
| 42 | non habentibus illis unde redderent donavit utrisque quis ergo eum plus diliget |
| 43 | respondens Simon dixit aestimo quia is cui plus donavit at ille dixit ei recte iudicasti |
| 44 | et conversus ad mulierem dixit Simoni vides hanc mulierem intravi in domum tuam aquam pedibus meis non dedisti haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit |
| 45 | osculum mihi non dedisti haec autem ex quo intravit non cessavit osculari pedes meos |
| 46 | oleo caput meum non unxisti haec autem unguento unxit pedes meos |
| 47 | propter quod dico tibi remittentur ei peccata multa quoniam dilexit multum cui autem minus dimittitur minus diligit |
| 48 | dixit autem ad illam remittuntur tibi peccata |
| 49 | et coeperunt qui simul accumbebant dicere intra se quis est hic qui etiam peccata dimittit |
| 50 | dixit autem ad mulierem fides tua te salvam fecit vade in pace |