Hieronymus, Lucas, Caput 1
| 1 | quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem quae in nobis conpletae sunt rerum |
| 2 | sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt sermonis |
| 3 | visum est et mihi adsecuto a principio omnibus diligenter ex ordine tibi scribere optime Theophile |
| 4 | ut cognoscas eorum verborum de quibus eruditus es veritatem |
| 5 | fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zaccharias de vice Abia et uxor illi de filiabus Aaron et nomen eius Elisabeth |
| 6 | erant autem iusti ambo ante Deum incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querella |
| 7 | et non erat illis filius eo quod esset Elisabeth sterilis et ambo processissent in diebus suis |
| 8 | factum est autem cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum |
| 9 | secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit ut incensum poneret ingressus in templum Domini |
| 10 | et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi |
| 11 | apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi |
| 12 | et Zaccharias turbatus est videns et timor inruit super eum |
| 13 | ait autem ad illum angelus ne timeas Zaccharia quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et vocabis nomen eius Iohannem |
| 14 | et erit gaudium tibi et exultatio et multi in nativitate eius gaudebunt |
| 15 | erit enim magnus coram Domino et vinum et sicera non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae |
| 16 | et multos filiorum Israhel convertet ad Dominum Deum ipsorum |
| 17 | et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Heliae ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum parare Domino plebem perfectam |
| 18 | et dixit Zaccharias ad angelum unde hoc sciam ego enim sum senex et uxor mea processit in diebus suis |
| 19 | et respondens angelus dixit ei ego sum Gabrihel qui adsto ante Deum et missus sum loqui ad te et haec tibi evangelizare |
| 20 | et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem quo haec fiant pro eo quod non credidisti verbis meis quae implebuntur in tempore suo |
| 21 | et erat plebs expectans Zacchariam et mirabantur quod tardaret ipse in templo |
| 22 | egressus autem non poterat loqui ad illos et cognoverunt quod visionem vidisset in templo et ipse erat innuens illis et permansit mutus |
| 23 | et factum est ut impleti sunt dies officii eius abiit in domum suam |
| 24 | post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens |
| 25 | quia sic mihi fecit Dominus in diebus quibus respexit auferre obprobrium meum inter homines |
| 26 | in mense autem sexto missus est angelus Gabrihel a Deo in civitatem Galilaeae cui nomen Nazareth |
| 27 | ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Ioseph de domo David et nomen virginis Maria |
| 28 | et ingressus angelus ad eam dixit have gratia plena Dominus tecum benedicta tu in mulieribus |
| 29 | quae cum vidisset turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio |
| 30 | et ait angelus ei ne timeas Maria invenisti enim gratiam apud Deum |
| 31 | ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum |
| 32 | hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius |
| 33 | et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis |
| 34 | dixit autem Maria ad angelum quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco |
| 35 | et respondens angelus dixit ei Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod nascetur sanctum vocabitur Filius Dei |
| 36 | et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua et hic mensis est sextus illi quae vocatur sterilis |
| 37 | quia non erit inpossibile apud Deum omne verbum |
| 38 | dixit autem Maria ecce ancilla Domini fiat mihi secundum verbum tuum et discessit ab illa angelus |
| 39 | exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Iuda |
| 40 | et intravit in domum Zacchariae et salutavit Elisabeth |
| 41 | et factum est ut audivit salutationem Mariae Elisabeth exultavit infans in utero eius et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth |
| 42 | et exclamavit voce magna et dixit benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui |
| 43 | et unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me |
| 44 | ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis exultavit in gaudio infans in utero meo |
| 45 | et beata quae credidit quoniam perficientur ea quae dicta sunt ei a Domino |
| 46 | et ait Maria magnificat anima mea Dominum |
| 47 | et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo |
| 48 | quia respexit humilitatem ancillae suae ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes |
| 49 | quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen eius |
| 50 | et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum |
| 51 | fecit potentiam in brachio suo dispersit superbos mente cordis sui |
| 52 | deposuit potentes de sede et exaltavit humiles |
| 53 | esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes |
| 54 | suscepit Israhel puerum suum memorari misericordiae |
| 55 | sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini eius in saecula |
| 56 | mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domum suam |
| 57 | Elisabeth autem impletum est tempus pariendi et peperit filium |
| 58 | et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa et congratulabantur ei |
| 59 | et factum est in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius Zacchariam |
| 60 | et respondens mater eius dixit nequaquam sed vocabitur Iohannes |
| 61 | et dixerunt ad illam quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine |
| 62 | innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum |
| 63 | et postulans pugillarem scripsit dicens Iohannes est nomen eius et mirati sunt universi |
| 64 | apertum est autem ilico os eius et lingua eius et loquebatur benedicens Deum |
| 65 | et factus est timor super omnes vicinos eorum et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec |
| 66 | et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes quid putas puer iste erit etenim manus Domini erat cum illo |
| 67 | et Zaccharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens |
| 68 | benedictus Deus Israhel quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae |
| 69 | et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui |
| 70 | sicut locutus est per os sanctorum qui a saeculo sunt prophetarum eius |
| 71 | salutem ex inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos |
| 72 | ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti |
| 73 | iusiurandum quod iuravit ad Abraham patrem nostrum |
| 74 | daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi |
| 75 | in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris |
| 76 | et tu puer propheta Altissimi vocaberis praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius |
| 77 | ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum |
| 78 | per viscera misericordiae Dei nostri in quibus visitavit nos oriens ex alto |
| 79 | inluminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis |
| 80 | puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suae ad Israhel |