Hieronymus, Marcus, Caput 16
| 1 | et cum transisset sabbatum Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata ut venientes unguerent eum |
| 2 | et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum orto iam sole |
| 3 | et dicebant ad invicem quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti |
| 4 | et respicientes vident revolutum lapidem erat quippe magnus valde |
| 5 | et introeuntes in monumento viderunt iuvenem sedentem in dextris coopertum stola candida et obstipuerunt |
| 6 | qui dicit illis nolite expavescere Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum surrexit non est hic ecce locus ubi posuerunt eum |
| 7 | sed ite et dicite discipulis eius et Petro quia praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis sicut dixit vobis |
| 8 | at illae exeuntes fugerunt de monumento invaserat enim eas tremor et pavor et nemini quicquam dixerunt timebant enim |
| 9 | surgens autem mane prima sabbati apparuit primo Mariae Magdalenae de qua eiecerat septem daemonia |
| 10 | illa vadens nuntiavit his qui cum eo fuerant lugentibus et flentibus |
| 11 | et illi audientes quia viveret et visus esset ab ea non crediderunt |
| 12 | post haec autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in villam |
| 13 | et illi euntes nuntiaverunt ceteris nec illis crediderunt |
| 14 | novissime recumbentibus illis undecim apparuit et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderant |
| 15 | et dixit eis euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae |
| 16 | qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit qui vero non crediderit condemnabitur |
| 17 | signa autem eos qui crediderint haec sequentur in nomine meo daemonia eicient linguis loquentur novis |
| 18 | serpentes tollent et si mortiferum quid biberint non eos nocebit super aegrotos manus inponent et bene habebunt |
| 19 | et Dominus quidem postquam locutus est eis adsumptus est in caelum et sedit a dextris Dei |
| 20 | illi autem profecti praedicaverunt ubique Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis |