Hieronymus, Marcus, Caput 15
| 1 | et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis et universo concilio vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato |
| 2 | et interrogavit eum Pilatus tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait illi tu dicis |
| 3 | et accusabant eum summi sacerdotes in multis |
| 4 | Pilatus autem rursum interrogavit eum dicens non respondes quicquam vide in quantis te accusant |
| 5 | Iesus autem amplius nihil respondit ita ut miraretur Pilatus |
| 6 | per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex vinctis quemcumque petissent |
| 7 | erat autem qui dicebatur Barabbas qui cum seditiosis erat vinctus qui in seditione fecerant homicidium |
| 8 | et cum ascendisset turba coepit rogare sicut semper faciebat illis |
| 9 | Pilatus autem respondit eis et dixit vultis dimittam vobis regem Iudaeorum |
| 10 | sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes |
| 11 | pontifices autem concitaverunt turbam ut magis Barabban dimitteret eis |
| 12 | Pilatus autem iterum respondens ait illis quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum |
| 13 | at illi iterum clamaverunt crucifige eum |
| 14 | Pilatus vero dicebat eis quid enim mali fecit at illi magis clamabant crucifige eum |
| 15 | Pilatus autem volens populo satisfacere dimisit illis Barabban et tradidit Iesum flagellis caesum ut crucifigeretur |
| 16 | milites autem duxerunt eum intro in atrium praetorii et convocant totam cohortem |
| 17 | et induunt eum purpuram et inponunt ei plectentes spineam coronam |
| 18 | et coeperunt salutare eum have rex Iudaeorum |
| 19 | et percutiebant caput eius harundine et conspuebant eum et ponentes genua adorabant eum |
| 20 | et postquam inluserunt ei exuerunt illum purpuram et induerunt eum vestimentis suis et educunt illum ut crucifigerent eum |
| 21 | et angariaverunt praetereuntem quempiam Simonem Cyreneum venientem de villa patrem Alexandri et Rufi ut tolleret crucem eius |
| 22 | et perducunt illum in Golgotha locum quod est interpretatum Calvariae locus |
| 23 | et dabant ei bibere murratum vinum et non accepit |
| 24 | et crucifigentes eum diviserunt vestimenta eius mittentes sortem super eis quis quid tolleret |
| 25 | erat autem hora tertia et crucifixerunt eum |
| 26 | et erat titulus causae eius inscriptus rex Iudaeorum |
| 27 | et cum eo crucifigunt duos latrones unum a dextris et alium a sinistris eius |
| 28 | et adimpleta est scriptura quae dicit et cum iniquis reputatus est |
| 29 | et praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes va qui destruit templum et in tribus diebus aedificat |
| 30 | salvum fac temet ipsum descendens de cruce |
| 31 | similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere |
| 32 | Christus rex Israhel descendat nunc de cruce ut videamus et credamus et qui cum eo crucifixi erant conviciabantur ei |
| 33 | et facta hora sexta tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam |
| 34 | et hora nona exclamavit Iesus voce magna dicens Heloi Heloi lama sabacthani quod est interpretatum Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me |
| 35 | et quidam de circumstantibus audientes dicebant ecce Heliam vocat |
| 36 | currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens sinite videamus si veniat Helias ad deponendum eum |
| 37 | Iesus autem emissa voce magna exspiravit |
| 38 | et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsum |
| 39 | videns autem centurio qui ex adverso stabat quia sic clamans exspirasset ait vere homo hic Filius Dei erat |
| 40 | erant autem et mulieres de longe aspicientes inter quas et Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Ioseph mater et Salome |
| 41 | et cum esset in Galilaea sequebantur eum et ministrabant ei et aliae multae quae simul cum eo ascenderant Hierosolyma |
| 42 | et cum iam sero esset factum quia erat parasceve quod est ante sabbatum |
| 43 | venit Ioseph ab Arimathia nobilis decurio qui et ipse erat expectans regnum Dei et audacter introiit ad Pilatum et petiit corpus Iesu |
| 44 | Pilatus autem mirabatur si iam obisset et accersito centurione interrogavit eum si iam mortuus esset |
| 45 | et cum cognovisset a centurione donavit corpus Ioseph |
| 46 | Ioseph autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra et advolvit lapidem ad ostium monumenti |
| 47 | Maria autem Magdalene et Maria Ioseph aspiciebant ubi poneretur |