Hieronymus, Marcus, Caput 14
| 1 | erat autem pascha et azyma post biduum et quaerebant summi sacerdotes et scribae quomodo eum dolo tenerent et occiderent |
| 2 | dicebant enim non in die festo ne forte tumultus fieret populi |
| 3 | et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi et fracto alabastro effudit super caput eius |
| 4 | erant autem quidam indigne ferentes intra semet ipsos et dicentes ut quid perditio ista unguenti facta est |
| 5 | poterat enim unguentum istud veniri plus quam trecentis denariis et dari pauperibus et fremebant in eam |
| 6 | Iesus autem dixit sinite eam quid illi molesti estis bonum opus operata est in me |
| 7 | semper enim pauperes habetis vobiscum et cum volueritis potestis illis benefacere me autem non semper habetis |
| 8 | quod habuit haec fecit praevenit unguere corpus meum in sepulturam |
| 9 | amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit evangelium istud in universum mundum et quod fecit haec narrabitur in memoriam eius |
| 10 | et Iudas Scariotis unus de duodecim abiit ad summos sacerdotes ut proderet eum illis |
| 11 | qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos et quaerebat quomodo illum oportune traderet |
| 12 | et primo die azymorum quando pascha immolabant dicunt ei discipuli quo vis eamus et paremus tibi ut manduces pascha |
| 13 | et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis ite in civitatem et occurret vobis homo laguenam aquae baiulans sequimini eum |
| 14 | et quocumque introierit dicite domino domus quia magister dicit ubi est refectio mea ubi pascha cum discipulis meis manducem |
| 15 | et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande stratum et illic parate nobis |
| 16 | et abierunt discipuli eius et venerunt in civitatem et invenerunt sicut dixerat illis et praeparaverunt pascha |
| 17 | vespere autem facto venit cum duodecim |
| 18 | et discumbentibus eis et manducantibus ait Iesus amen dico vobis quia unus ex vobis me tradet qui manducat mecum |
| 19 | at illi coeperunt contristari et dicere ei singillatim numquid ego |
| 20 | qui ait illis unus ex duodecim qui intinguit mecum in catino |
| 21 | et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum ei si non esset natus homo ille |
| 22 | et manducantibus illis accepit Iesus panem et benedicens fregit et dedit eis et ait sumite hoc est corpus meum |
| 23 | et accepto calice gratias agens dedit eis et biberunt ex illo omnes |
| 24 | et ait illis hic est sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur |
| 25 | amen dico vobis quod iam non bibam de genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam novum in regno Dei |
| 26 | et hymno dicto exierunt in montem Olivarum |
| 27 | et ait eis Iesus omnes scandalizabimini in nocte ista quia scriptum est percutiam pastorem et dispergentur oves |
| 28 | sed posteaquam resurrexero praecedam vos in Galilaeam |
| 29 | Petrus autem ait ei et si omnes scandalizati fuerint sed non ego |
| 30 | et ait illi Iesus amen dico tibi quia tu hodie in nocte hac priusquam bis gallus vocem dederit ter me es negaturus |
| 31 | at ille amplius loquebatur et si oportuerit me simul conmori tibi non te negabo similiter autem et omnes dicebant |
| 32 | et veniunt in praedium cui nomen Gethsemani et ait discipulis suis sedete hic donec orem |
| 33 | et adsumit Petrum et Iacobum et Iohannem secum et coepit pavere et taedere |
| 34 | et ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate |
| 35 | et cum processisset paululum procidit super terram et orabat ut si fieri posset transiret ab eo hora |
| 36 | et dixit Abba Pater omnia possibilia tibi sunt transfer calicem hunc a me sed non quod ego volo sed quod tu |
| 37 | et venit et invenit eos dormientes et ait Petro Simon dormis non potuisti una hora vigilare |
| 38 | vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus caro vero infirma |
| 39 | et iterum abiens oravit eundem sermonem dicens |
| 40 | et reversus denuo invenit eos dormientes erant enim oculi illorum ingravati et ignorabant quid responderent ei |
| 41 | et venit tertio et ait illis dormite iam et requiescite sufficit venit hora ecce traditur Filius hominis in manus peccatorum |
| 42 | surgite eamus ecce qui me tradit prope est |
| 43 | et adhuc eo loquente venit Iudas Scarioth unus ex duodecim et cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et a scribis et a senioribus |
| 44 | dederat autem traditor eius signum eis dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum et ducite |
| 45 | et cum venisset statim accedens ad eum ait rabbi et osculatus est eum |
| 46 | at illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum |
| 47 | unus autem quidam de circumstantibus educens gladium percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam |
| 48 | et respondens Iesus ait illis tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis conprehendere me |
| 49 | cotidie eram apud vos in templo docens et non me tenuistis sed ut adimpleantur scripturae |
| 50 | tunc discipuli eius relinquentes eum omnes fugerunt |
| 51 | adulescens autem quidam sequebatur illum amictus sindone super nudo et tenuerunt eum |
| 52 | at ille reiecta sindone nudus profugit ab eis |
| 53 | et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem et conveniunt omnes sacerdotes et scribae et seniores |
| 54 | Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem |
| 55 | summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversum Iesum testimonium ut eum morti traderent nec inveniebant |
| 56 | multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum et convenientia testimonia non erant |
| 57 | et quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes |
| 58 | quoniam nos audivimus eum dicentem ego dissolvam templum hoc manufactum et per triduum aliud non manufactum aedificabo |
| 59 | et non erat conveniens testimonium illorum |
| 60 | et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum dicens non respondes quicquam ad ea quae tibi obiciuntur ab his |
| 61 | ille autem tacebat et nihil respondit rursum summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei tu es Christus Filius Benedicti |
| 62 | Iesus autem dixit illi ego sum et videbitis Filium hominis a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus caeli |
| 63 | summus autem sacerdos scindens vestimenta sua ait quid adhuc desideramus testes |
| 64 | audistis blasphemiam quid vobis videtur qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis |
| 65 | et coeperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius et colaphis eum caedere et dicere ei prophetiza et ministri alapis eum caedebant |
| 66 | et cum esset Petrus in atrio deorsum venit una ex ancillis summi sacerdotis |
| 67 | et cum vidisset Petrum calefacientem se aspiciens illum ait et tu cum Iesu Nazareno eras |
| 68 | at ille negavit dicens neque scio neque novi quid dicas et exiit foras ante atrium et gallus cantavit |
| 69 | rursus autem cum vidisset illum ancilla coepit dicere circumstantibus quia hic ex illis est |
| 70 | at ille iterum negavit et post pusillum rursus qui adstabant dicebant Petro vere ex illis es nam et Galilaeus es |
| 71 | ille autem coepit anathematizare et iurare quia nescio hominem istum quem dicitis |
| 72 | et statim iterum gallus cantavit et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Iesus priusquam gallus cantet bis ter me negabis et coepit flere |