Hieronymus, Marcus, Caput 13
| 1 | et cum egrederetur de templo ait illi unus ex discipulis suis magister aspice quales lapides et quales structurae |
| 2 | et respondens Iesus ait illi vides has omnes magnas aedificationes non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur |
| 3 | et cum sederet in montem Olivarum contra templum interrogabant eum separatim Petrus et Iacobus et Iohannes et Andreas |
| 4 | dic nobis quando ista fient et quod signum erit quando haec omnia incipient consummari |
| 5 | et respondens Iesus coepit dicere illis videte ne quis vos seducat |
| 6 | multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et multos seducent |
| 7 | cum audieritis autem bella et opiniones bellorum ne timueritis oportet enim fieri sed nondum finis |
| 8 | exsurget autem gens super gentem et regnum super regnum et erunt terraemotus per loca et fames initium dolorum haec |
| 9 | videte autem vosmet ipsos tradent enim vos conciliis et in synagogis vapulabitis et ante praesides et reges stabitis propter me in testimonium illis |
| 10 | et in omnes gentes primum oportet praedicari evangelium |
| 11 | et cum duxerint vos tradentes nolite praecogitare quid loquamini sed quod datum vobis fuerit in illa hora id loquimini non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus |
| 12 | tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et consurgent filii in parentes et morte adficient eos |
| 13 | et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem sustinuerit in finem hic salvus erit |
| 14 | cum autem videritis abominationem desolationis stantem ubi non debet qui legit intellegat tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes |
| 15 | et qui super tectum ne descendat in domum nec introeat ut tollat quid de domo sua |
| 16 | et qui in agro erit non revertatur retro tollere vestimentum suum |
| 17 | vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus |
| 18 | orate vero ut hieme non fiant |
| 19 | erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturae quam condidit Deus usque nunc neque fient |
| 20 | et nisi breviasset Dominus dies non fuisset salva omnis caro sed propter electos quos elegit breviavit dies |
| 21 | et tunc si quis vobis dixerit ecce hic est Christus ecce illic ne credideritis |
| 22 | exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa et portenta ad seducendos si potest fieri etiam electos |
| 23 | vos ergo videte ecce praedixi vobis omnia |
| 24 | sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur et luna non dabit splendorem suum |
| 25 | et erunt stellae caeli decidentes et virtutes quae sunt in caelis movebuntur |
| 26 | et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria |
| 27 | et tunc mittet angelos suos et congregabit electos suos a quattuor ventis a summo terrae usque ad summum caeli |
| 28 | a ficu autem discite parabolam cum iam ramus eius tener fuerit et nata fuerint folia cognoscitis quia in proximo sit aestas |
| 29 | sic et vos cum videritis haec fieri scitote quod in proximo sit in ostiis |
| 30 | amen dico vobis quoniam non transiet generatio haec donec omnia ista fiant |
| 31 | caelum et terra transibunt verba autem mea non transibunt |
| 32 | de die autem illo vel hora nemo scit neque angeli in caelo neque Filius nisi Pater |
| 33 | videte vigilate et orate nescitis enim quando tempus sit |
| 34 | sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem cuiusque operis et ianitori praecipiat ut vigilet |
| 35 | vigilate ergo nescitis enim quando dominus domus veniat sero an media nocte an galli cantu an mane |
| 36 | ne cum venerit repente inveniat vos dormientes |
| 37 | quod autem vobis dico omnibus dico vigilate |