Hieronymus, Marcus, Caput 9
| 1 | et post dies sex adsumit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem et ducit illos in montem excelsum seorsum solos et transfiguratus est coram ipsis |
| 2 | et vestimenta eius facta sunt splendentia candida nimis velut nix qualia fullo super terram non potest candida facere |
| 3 | et apparuit illis Helias cum Mose et erant loquentes cum Iesu |
| 4 | et respondens Petrus ait Iesu rabbi bonum est hic nos esse et faciamus tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae unum |
| 5 | non enim sciebat quid diceret erant enim timore exterriti |
| 6 | et facta est nubes obumbrans eos et venit vox de nube dicens hic est Filius meus carissimus audite illum |
| 7 | et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum |
| 8 | et descendentibus illis de monte praecepit illis ne cui quae vidissent narrarent nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit |
| 9 | et verbum continuerunt apud se conquirentes quid esset cum a mortuis resurrexerit |
| 10 | et interrogabant eum dicentes quid ergo dicunt Pharisaei et scribae quia Heliam oporteat venire primum |
| 11 | qui respondens ait illis Helias cum venerit primo restituet omnia et quomodo scriptum est in Filium hominis ut multa patiatur et contemnatur |
| 12 | sed dico vobis quia et Helias venit et fecerunt illi quaecumque voluerunt sicut scriptum est de eo |
| 13 | et veniens ad discipulos suos vidit turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis |
| 14 | et confestim omnis populus videns eum stupefactus est et adcurrentes salutabant eum |
| 15 | et interrogavit eos quid inter vos conquiritis |
| 16 | et respondens unus de turba dixit magister adtuli filium meum ad te habentem spiritum mutum |
| 17 | qui ubicumque eum adprehenderit adlidit eum et spumat et stridet dentibus et arescit et dixi discipulis tuis ut eicerent illum et non potuerunt |
| 18 | qui respondens eis dicit o generatio incredula quamdiu apud vos ero quamdiu vos patiar adferte illum ad me |
| 19 | et adtulerunt eum et cum vidisset illum statim spiritus conturbavit eum et elisus in terram volutabatur spumans |
| 20 | et interrogavit patrem eius quantum temporis est ex quo hoc ei accidit at ille ait ab infantia |
| 21 | et frequenter eum et in ignem et in aquas misit ut eum perderet sed si quid potes adiuva nos misertus nostri |
| 22 | Iesus autem ait illi si potes credere omnia possibilia credenti |
| 23 | et continuo exclamans pater pueri cum lacrimis aiebat credo adiuva incredulitatem meam |
| 24 | et cum videret Iesus concurrentem turbam comminatus est spiritui inmundo dicens illi surde et mute spiritus ego tibi praecipio exi ab eo et amplius ne introeas in eum |
| 25 | et clamans et multum discerpens eum exiit ab eo et factus est sicut mortuus ita ut multi dicerent quia mortuus est |
| 26 | Iesus autem tenens manum eius elevavit illum et surrexit |
| 27 | et cum introisset in domum discipuli eius secreto interrogabant eum quare nos non potuimus eicere eum |
| 28 | et dixit illis hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione et ieiunio |
| 29 | et inde profecti praetergrediebantur Galilaeam nec volebat quemquam scire |
| 30 | docebat autem discipulos suos et dicebat illis quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum et occident eum et occisus tertia die resurget |
| 31 | at illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare |
| 32 | et venerunt Capharnaum qui cum domi esset interrogabat eos quid in via tractabatis |
| 33 | at illi tacebant siquidem inter se in via disputaverant quis esset illorum maior |
| 34 | et residens vocavit duodecim et ait illis si quis vult primus esse erit omnium novissimus et omnium minister |
| 35 | et accipiens puerum statuit eum in medio eorum quem cum conplexus esset ait illis |
| 36 | quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo me recipit et quicumque me susceperit non me suscipit sed eum qui me misit |
| 37 | respondit illi Iohannes dicens magister vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia qui non sequitur nos et prohibuimus eum |
| 38 | Iesus autem ait nolite prohibere eum nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me |
| 39 | qui enim non est adversum vos pro vobis est |
| 40 | quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo quia Christi estis amen dico vobis non perdet mercedem suam |
| 41 | et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo eius et in mare mitteretur |
| 42 | et si scandalizaverit te manus tua abscide illam bonum est tibi debilem introire in vitam quam duas manus habentem ire in gehennam in ignem inextinguibilem |
| 43 | ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur |
| 44 | et si pes tuus te scandalizat amputa illum bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis |
| 45 | ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur |
| 46 | quod si oculus tuus scandalizat te eice eum bonum est tibi luscum introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis |
| 47 | ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur |
| 48 | omnis enim igne sallietur et omnis victima sallietur |
| 49 | bonum est sal quod si sal insulsum fuerit in quo illud condietis habete in vobis sal et pacem habete inter vos |