Hieronymus, Marcus, Caput 5
| 1 | et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum |
| 2 | et exeunti ei de navi statim occurrit ei de monumentis homo in spiritu inmundo |
| 3 | qui domicilium habebat in monumentis et neque catenis iam quisquam eum poterat ligare |
| 4 | quoniam saepe conpedibus et catenis vinctus disrupisset catenas et conpedes comminuisset et nemo poterat eum domare |
| 5 | et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans et concidens se lapidibus |
| 6 | videns autem Iesum a longe cucurrit et adoravit eum |
| 7 | et clamans voce magna dicit quid mihi et tibi Iesu Fili Dei summi adiuro te per Deum ne me torqueas |
| 8 | dicebat enim illi exi spiritus inmunde ab homine |
| 9 | et interrogabat eum quod tibi nomen est et dicit ei Legio nomen mihi est quia multi sumus |
| 10 | et deprecabatur eum multum ne se expelleret extra regionem |
| 11 | erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens |
| 12 | et deprecabantur eum spiritus dicentes mitte nos in porcos ut in eos introeamus |
| 13 | et concessit eis statim Iesus et exeuntes spiritus inmundi introierunt in porcos et magno impetu grex praecipitatus est in mare ad duo milia et suffocati sunt in mare |
| 14 | qui autem pascebant eos fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in agros et egressi sunt videre quid esset facti |
| 15 | et veniunt ad Iesum et vident illum qui a daemonio vexabatur sedentem vestitum et sanae mentis et timuerunt |
| 16 | et narraverunt illis qui viderant qualiter factum esset ei qui daemonium habuerat et de porcis |
| 17 | et rogare eum coeperunt ut discederet de finibus eorum |
| 18 | cumque ascenderet navem coepit illum deprecari qui daemonio vexatus fuerat ut esset cum illo |
| 19 | et non admisit eum sed ait illi vade in domum tuam ad tuos et adnuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tui |
| 20 | et abiit et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi fecisset Iesus et omnes mirabantur |
| 21 | et cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum convenit turba multa ad illum et erat circa mare |
| 22 | et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns eum procidit ad pedes eius |
| 23 | et deprecabatur eum multum dicens quoniam filia mea in extremis est veni inpone manus super eam ut salva sit et vivat |
| 24 | et abiit cum illo et sequebatur eum turba multa et conprimebant illum |
| 25 | et mulier quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim |
| 26 | et fuerat multa perpessa a conpluribus medicis et erogaverat omnia sua nec quicquam profecerat sed magis deterius habebat |
| 27 | cum audisset de Iesu venit in turba retro et tetigit vestimentum eius |
| 28 | dicebat enim quia si vel vestimentum eius tetigero salva ero |
| 29 | et confestim siccatus est fons sanguinis eius et sensit corpore quod sanata esset a plaga |
| 30 | et statim Iesus cognoscens in semet ipso virtutem quae exierat de eo conversus ad turbam aiebat quis tetigit vestimenta mea |
| 31 | et dicebant ei discipuli sui vides turbam conprimentem te et dicis quis me tetigit |
| 32 | et circumspiciebat videre eam quae hoc fecerat |
| 33 | mulier autem timens et tremens sciens quod factum esset in se venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem |
| 34 | ille autem dixit ei filia fides tua te salvam fecit vade in pace et esto sana a plaga tua |
| 35 | adhuc eo loquente veniunt ab archisynagogo dicentes quia filia tua mortua est quid ultra vexas magistrum |
| 36 | Iesus autem verbo quod dicebatur audito ait archisynagogo noli timere tantummodo crede |
| 37 | et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem Iacobi |
| 38 | et veniunt in domum archisynagogi et videt tumultum et flentes et heiulantes multum |
| 39 | et ingressus ait eis quid turbamini et ploratis puella non est mortua sed dormit |
| 40 | et inridebant eum ipse vero eiectis omnibus adsumit patrem et matrem puellae et qui secum erant et ingreditur ubi erat puella iacens |
| 41 | et tenens manum puellae ait illi talitha cumi quod est interpretatum puella tibi dico surge |
| 42 | et confestim surrexit puella et ambulabat erat autem annorum duodecim et obstipuerunt stupore maximo |
| 43 | et praecepit illis vehementer ut nemo id sciret et dixit dari illi manducare |