Hieronymus, Marcus, Caput 3
| 1 | et introivit iterum synagogam et erat ibi homo habens manum aridam |
| 2 | et observabant eum si sabbatis curaret ut accusarent illum |
| 3 | et ait homini habenti manum aridam surge in medium |
| 4 | et dicit eis licet sabbatis bene facere an male animam salvam facere an perdere at illi tacebant |
| 5 | et circumspiciens eos cum ira contristatus super caecitatem cordis eorum dicit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus illi |
| 6 | exeuntes autem statim Pharisaei cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent |
| 7 | et Iesus cum discipulis suis secessit ad mare et multa turba a Galilaea et Iudaea secuta est eum |
| 8 | et ab Hierosolymis et ab Idumea et trans Iordanen et qui circa Tyrum et Sidonem multitudo magna audientes quae faciebat venerunt ad eum |
| 9 | et dixit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam ne conprimerent eum |
| 10 | multos enim sanabat ita ut inruerent in eum ut illum tangerent quotquot habebant plagas |
| 11 | et spiritus inmundi cum illum videbant procidebant ei et clamabant dicentes |
| 12 | tu es Filius Dei et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum |
| 13 | et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse et venerunt ad eum |
| 14 | et fecit ut essent duodecim cum illo et ut mitteret eos praedicare |
| 15 | et dedit illis potestatem curandi infirmitates et eiciendi daemonia |
| 16 | et inposuit Simoni nomen Petrus |
| 17 | et Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem Iacobi et inposuit eis nomina Boanerges quod est Filii tonitrui |
| 18 | et Andream et Philippum et Bartholomeum et Mattheum et Thomam et Iacobum Alphei et Thaddeum et Simonem Cananeum |
| 19 | et Iudam Scarioth qui et tradidit illum |
| 20 | et veniunt ad domum et convenit iterum turba ita ut non possent neque panem manducare |
| 21 | et cum audissent sui exierunt tenere eum dicebant enim quoniam in furorem versus est |
| 22 | et scribae qui ab Hierosolymis descenderant dicebant quoniam Beelzebub habet et quia in principe daemonum eicit daemonia |
| 23 | et convocatis eis in parabolis dicebat illis quomodo potest Satanas Satanan eicere |
| 24 | et si regnum in se dividatur non potest stare regnum illud |
| 25 | et si domus super semet ipsam dispertiatur non poterit domus illa stare |
| 26 | et si Satanas consurrexit in semet ipsum dispertitus est et non potest stare sed finem habet |
| 27 | nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere nisi prius fortem alliget et tunc domum eius diripiet |
| 28 | amen dico vobis quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae quibus blasphemaverint |
| 29 | qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum non habet remissionem in aeternum sed reus erit aeterni delicti |
| 30 | quoniam dicebant spiritum inmundum habet |
| 31 | et veniunt mater eius et fratres et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum |
| 32 | et sedebat circa eum turba et dicunt ei ecce mater tua et fratres tui foris quaerunt te |
| 33 | et respondens eis ait quae est mater mea et fratres mei |
| 34 | et circumspiciens eos qui in circuitu eius sedebant ait ecce mater mea et fratres mei |
| 35 | qui enim fecerit voluntatem Dei hic frater meus et soror mea et mater est |