Hieronymus, Matthaeus, Caput 27
| 1 | mane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum ut eum morti traderent |
| 2 | et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pontio Pilato praesidi |
| 3 | tunc videns Iudas qui eum tradidit quod damnatus esset paenitentia ductus rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus |
| 4 | dicens peccavi tradens sanguinem iustum at illi dixerunt quid ad nos tu videris |
| 5 | et proiectis argenteis in templo recessit et abiens laqueo se suspendit |
| 6 | principes autem sacerdotum acceptis argenteis dixerunt non licet mittere eos in corbanan quia pretium sanguinis est |
| 7 | consilio autem inito emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum |
| 8 | propter hoc vocatus est ager ille Acheldemach ager sanguinis usque in hodiernum diem |
| 9 | tunc impletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem et acceperunt triginta argenteos pretium adpretiati quem adpretiaverunt a filiis Israhel |
| 10 | et dederunt eos in agrum figuli sicut constituit mihi Dominus |
| 11 | Iesus autem stetit ante praesidem et interrogavit eum praeses dicens tu es rex Iudaeorum dicit ei Iesus tu dicis |
| 12 | et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus nihil respondit |
| 13 | tunc dicit illi Pilatus non audis quanta adversum te dicant testimonia |
| 14 | et non respondit ei ad ullum verbum ita ut miraretur praeses vehementer |
| 15 | per diem autem sollemnem consueverat praeses dimittere populo unum vinctum quem voluissent |
| 16 | habebat autem tunc vinctum insignem qui dicebatur Barabbas |
| 17 | congregatis ergo illis dixit Pilatus quem vultis dimittam vobis Barabban an Iesum qui dicitur Christus |
| 18 | sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum |
| 19 | sedente autem illo pro tribunali misit ad illum uxor eius dicens nihil tibi et iusto illi multa enim passa sum hodie per visum propter eum |
| 20 | princeps autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabban Iesum vero perderent |
| 21 | respondens autem praeses ait illis quem vultis vobis de duobus dimitti at illi dixerunt Barabban |
| 22 | dicit illis Pilatus quid igitur faciam de Iesu qui dicitur Christus |
| 23 | dicunt omnes crucifigatur ait illis praeses quid enim mali fecit at illi magis clamabant dicentes crucifigatur |
| 24 | videns autem Pilatus quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret accepta aqua lavit manus coram populo dicens innocens ego sum a sanguine iusti huius vos videritis |
| 25 | et respondens universus populus dixit sanguis eius super nos et super filios nostros |
| 26 | tunc dimisit illis Barabban Iesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur |
| 27 | tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorio congregaverunt ad eum universam cohortem |
| 28 | et exuentes eum clamydem coccineam circumdederunt ei |
| 29 | et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et harundinem in dextera eius et genu flexo ante eum inludebant dicentes have rex Iudaeorum |
| 30 | et expuentes in eum acceperunt harundinem et percutiebant caput eius |
| 31 | et postquam inluserunt ei exuerunt eum clamydem et induerunt eum vestimentis eius et duxerunt eum ut crucifigerent |
| 32 | exeuntes autem invenerunt hominem cyreneum nomine Simonem hunc angariaverunt ut tolleret crucem eius |
| 33 | et venerunt in locum qui dicitur Golgotha quod est Calvariae locus |
| 34 | et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum et cum gustasset noluit bibere |
| 35 | postquam autem crucifixerunt eum diviserunt vestimenta eius sortem mittentes |
| 36 | et sedentes servabant eum |
| 37 | et inposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam hic est Iesus rex Iudaeorum |
| 38 | tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones unus a dextris et unus a sinistris |
| 39 | praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua |
| 40 | et dicentes qui destruit templum et in triduo illud reaedificat salva temet ipsum si Filius Dei es descende de cruce |
| 41 | similiter et principes sacerdotum inludentes cum scribis et senioribus dicentes |
| 42 | alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere si rex Israhel est descendat nunc de cruce et credemus ei |
| 43 | confidet in Deo liberet nunc eum si vult dixit enim quia Dei Filius sum |
| 44 | id ipsum autem et latrones qui fixi erant cum eo inproperabant ei |
| 45 | a sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam |
| 46 | et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens Heli Heli lema sabacthani hoc est Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me |
| 47 | quidam autem illic stantes et audientes dicebant Heliam vocat iste |
| 48 | et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto et inposuit harundini et dabat ei bibere |
| 49 | ceteri vero dicebant sine videamus an veniat Helias liberans eum |
| 50 | Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum |
| 51 | et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum et terra mota est et petrae scissae sunt |
| 52 | et monumenta aperta sunt et multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt |
| 53 | et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis |
| 54 | centurio autem et qui cum eo erant custodientes Iesum viso terraemotu et his quae fiebant timuerunt valde dicentes vere Dei Filius erat iste |
| 55 | erant autem ibi mulieres multae a longe quae secutae erant Iesum a Galilaea ministrantes ei |
| 56 | inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi et Ioseph mater et mater filiorum Zebedaei |
| 57 | cum sero autem factum esset venit quidam homo dives ab Arimathia nomine Ioseph qui et ipse discipulus erat Iesu |
| 58 | hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu tunc Pilatus iussit reddi corpus |
| 59 | et accepto corpore Ioseph involvit illud sindone munda |
| 60 | et posuit illud in monumento suo novo quod exciderat in petra et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit |
| 61 | erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulchrum |
| 62 | altera autem die quae est post parasceven convenerunt principes sacerdotum et Pharisaei ad Pilatum |
| 63 | dicentes domine recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens post tres dies resurgam |
| 64 | iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi surrexit a mortuis et erit novissimus error peior priore |
| 65 | ait illis Pilatus habetis custodiam ite custodite sicut scitis |
| 66 | illi autem abeuntes munierunt sepulchrum signantes lapidem cum custodibus |