Hieronymus, Matthaeus, Caput 26
| 1 | et factum est cum consummasset Iesus sermones hos omnes dixit discipulis suis |
| 2 | scitis quia post biduum pascha fiet et Filius hominis tradetur ut crucifigatur |
| 3 | tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum qui dicebatur Caiaphas |
| 4 | et consilium fecerunt ut Iesum dolo tenerent et occiderent |
| 5 | dicebant autem non in die festo ne forte tumultus fieret in populo |
| 6 | cum autem esset Iesus in Bethania in domo Simonis leprosi |
| 7 | accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis |
| 8 | videntes autem discipuli indignati sunt dicentes ut quid perditio haec |
| 9 | potuit enim istud venundari multo et dari pauperibus |
| 10 | sciens autem Iesus ait illis quid molesti estis mulieri opus bonum operata est in me |
| 11 | nam semper pauperes habetis vobiscum me autem non semper habetis |
| 12 | mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum ad sepeliendum me fecit |
| 13 | amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo dicetur et quod haec fecit in memoriam eius |
| 14 | tunc abiit unus de duodecim qui dicitur Iudas Scarioth ad principes sacerdotum |
| 15 | et ait illis quid vultis mihi dare et ego vobis eum tradam at illi constituerunt ei triginta argenteos |
| 16 | et exinde quaerebat oportunitatem ut eum traderet |
| 17 | prima autem azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes ubi vis paremus tibi comedere pascha |
| 18 | at Iesus dixit ite in civitatem ad quendam et dicite ei magister dicit tempus meum prope est apud te facio pascha cum discipulis meis |
| 19 | et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus et paraverunt pascha |
| 20 | vespere autem facto discumbebat cum duodecim discipulis |
| 21 | et edentibus illis dixit amen dico vobis quia unus vestrum me traditurus est |
| 22 | et contristati valde coeperunt singuli dicere numquid ego sum Domine |
| 23 | at ipse respondens ait qui intinguit mecum manum in parapside hic me tradet |
| 24 | Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de illo vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum erat ei si natus non fuisset homo ille |
| 25 | respondens autem Iudas qui tradidit eum dixit numquid ego sum rabbi ait illi tu dixisti |
| 26 | cenantibus autem eis accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait accipite et comedite hoc est corpus meum |
| 27 | et accipiens calicem gratias egit et dedit illis dicens bibite ex hoc omnes |
| 28 | hic est enim sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum |
| 29 | dico autem vobis non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei |
| 30 | et hymno dicto exierunt in montem Oliveti |
| 31 | tunc dicit illis Iesus omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte scriptum est enim percutiam pastorem et dispergentur oves gregis |
| 32 | postquam autem resurrexero praecedam vos in Galilaeam |
| 33 | respondens autem Petrus ait illi et si omnes scandalizati fuerint in te ego numquam scandalizabor |
| 34 | ait illi Iesus amen dico tibi quia in hac nocte antequam gallus cantet ter me negabis |
| 35 | ait illi Petrus etiam si oportuerit me mori tecum non te negabo similiter et omnes discipuli dixerunt |
| 36 | tunc venit Iesus cum illis in villam quae dicitur Gethsemani et dixit discipulis suis sedete hic donec vadam illuc et orem |
| 37 | et adsumpto Petro et duobus filiis Zebedaei coepit contristari et maestus esse |
| 38 | tunc ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate mecum |
| 39 | et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens mi Pater si possibile est transeat a me calix iste verumtamen non sicut ego volo sed sicut tu |
| 40 | et venit ad discipulos et invenit eos dormientes et dicit Petro sic non potuistis una hora vigilare mecum |
| 41 | vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus est caro autem infirma |
| 42 | iterum secundo abiit et oravit dicens Pater mi si non potest hic calix transire nisi bibam illum fiat voluntas tua |
| 43 | et venit iterum et invenit eos dormientes erant enim oculi eorum gravati |
| 44 | et relictis illis iterum abiit et oravit tertio eundem sermonem dicens |
| 45 | tunc venit ad discipulos suos et dicit illis dormite iam et requiescite ecce adpropinquavit hora et Filius hominis traditur in manus peccatorum |
| 46 | surgite eamus ecce adpropinquavit qui me tradit |
| 47 | adhuc ipso loquente ecce Iudas unus de duodecim venit et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus a principibus sacerdotum et senioribus populi |
| 48 | qui autem tradidit eum dedit illis signum dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum |
| 49 | et confestim accedens ad Iesum dixit have rabbi et osculatus est eum |
| 50 | dixitque illi Iesus amice ad quod venisti tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum |
| 51 | et ecce unus ex his qui erant cum Iesu extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius |
| 52 | tunc ait illi Iesus converte gladium tuum in locum suum omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt |
| 53 | an putas quia non possum rogare Patrem meum et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum |
| 54 | quomodo ergo implebuntur scripturae quia sic oportet fieri |
| 55 | in illa hora dixit Iesus turbis tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus conprehendere me cotidie apud vos sedebam docens in templo et non me tenuistis |
| 56 | hoc autem totum factum est ut implerentur scripturae prophetarum tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt |
| 57 | at illi tenentes Iesum duxerunt ad Caiaphan principem sacerdotum ubi scribae et seniores convenerant |
| 58 | Petrus autem sequebatur eum a longe usque in atrium principis sacerdotum et ingressus intro sedebat cum ministris ut videret finem |
| 59 | principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum ut eum morti traderent |
| 60 | et non invenerunt cum multi falsi testes accessissent novissime autem venerunt duo falsi testes |
| 61 | et dixerunt hic dixit possum destruere templum Dei et post triduum aedificare illud |
| 62 | et surgens princeps sacerdotum ait illi nihil respondes ad ea quae isti adversum te testificantur |
| 63 | Iesus autem tacebat et princeps sacerdotum ait illi adiuro te per Deum vivum ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei |
| 64 | dicit illi Iesus tu dixisti verumtamen dico vobis amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis et venientem in nubibus caeli |
| 65 | tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens blasphemavit quid adhuc egemus testibus ecce nunc audistis blasphemiam |
| 66 | quid vobis videtur at illi respondentes dixerunt reus est mortis |
| 67 | tunc expuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt alii autem palmas in faciem ei dederunt |
| 68 | dicentes prophetiza nobis Christe quis est qui te percussit |
| 69 | Petrus vero sedebat foris in atrio et accessit ad eum una ancilla dicens et tu cum Iesu Galilaeo eras |
| 70 | at ille negavit coram omnibus dicens nescio quid dicis |
| 71 | exeunte autem illo ianuam vidit eum alia et ait his qui erant ibi et hic erat cum Iesu Nazareno |
| 72 | et iterum negavit cum iuramento quia non novi hominem |
| 73 | et post pusillum accesserunt qui stabant et dixerunt Petro vere et tu ex illis es nam et loquella tua manifestum te facit |
| 74 | tunc coepit detestari et iurare quia non novisset hominem et continuo gallus cantavit |
| 75 | et recordatus est Petrus verbi Iesu quod dixerat priusquam gallus cantet ter me negabis et egressus foras ploravit amare |