Hieronymus, Matthaeus, Caput 25
| 1 | tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus quae accipientes lampadas suas exierunt obviam sponso et sponsae |
| 2 | quinque autem ex eis erant fatuae et quinque prudentes |
| 3 | sed quinque fatuae acceptis lampadibus non sumpserunt oleum secum |
| 4 | prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus |
| 5 | moram autem faciente sponso dormitaverunt omnes et dormierunt |
| 6 | media autem nocte clamor factus est ecce sponsus venit exite obviam ei |
| 7 | tunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt lampades suas |
| 8 | fatuae autem sapientibus dixerunt date nobis de oleo vestro quia lampades nostrae extinguntur |
| 9 | responderunt prudentes dicentes ne forte non sufficiat nobis et vobis ite potius ad vendentes et emite vobis |
| 10 | dum autem irent emere venit sponsus et quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias et clausa est ianua |
| 11 | novissime veniunt et reliquae virgines dicentes domine domine aperi nobis |
| 12 | at ille respondens ait amen dico vobis nescio vos |
| 13 | vigilate itaque quia nescitis diem neque horam |
| 14 | sicut enim homo proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona sua |
| 15 | et uni dedit quinque talenta alii autem duo alii vero unum unicuique secundum propriam virtutem et profectus est statim |
| 16 | abiit autem qui quinque talenta acceperat et operatus est in eis et lucratus est alia quinque |
| 17 | similiter qui duo acceperat lucratus est alia duo |
| 18 | qui autem unum acceperat abiens fodit in terra et abscondit pecuniam domini sui |
| 19 | post multum vero temporis venit dominus servorum illorum et posuit rationem cum eis |
| 20 | et accedens qui quinque talenta acceperat obtulit alia quinque talenta dicens domine quinque talenta mihi tradidisti ecce alia quinque superlucratus sum |
| 21 | ait illi dominus eius euge bone serve et fidelis quia super pauca fuisti fidelis super multa te constituam intra in gaudium domini tui |
| 22 | accessit autem et qui duo talenta acceperat et ait domine duo talenta tradidisti mihi ecce alia duo lucratus sum |
| 23 | ait illi dominus eius euge serve bone et fidelis quia super pauca fuisti fidelis supra multa te constituam intra in gaudium domini tui |
| 24 | accedens autem et qui unum talentum acceperat ait domine scio quia homo durus es metis ubi non seminasti et congregas ubi non sparsisti |
| 25 | et timens abii et abscondi talentum tuum in terra ecce habes quod tuum est |
| 26 | respondens autem dominus eius dixit ei serve male et piger sciebas quia meto ubi non semino et congrego ubi non sparsi |
| 27 | oportuit ergo te mittere pecuniam meam nummulariis et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura |
| 28 | tollite itaque ab eo talentum et date ei qui habet decem talenta |
| 29 | omni enim habenti dabitur et abundabit ei autem qui non habet et quod videtur habere auferetur ab eo |
| 30 | et inutilem servum eicite in tenebras exteriores illic erit fletus et stridor dentium |
| 31 | cum autem venerit Filius hominis in maiestate sua et omnes angeli cum eo tunc sedebit super sedem maiestatis suae |
| 32 | et congregabuntur ante eum omnes gentes et separabit eos ab invicem sicut pastor segregat oves ab hedis |
| 33 | et statuet oves quidem a dextris suis hedos autem a sinistris |
| 34 | tunc dicet rex his qui a dextris eius erunt venite benedicti Patris mei possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi |
| 35 | esurivi enim et dedistis mihi manducare sitivi et dedistis mihi bibere hospes eram et collexistis me |
| 36 | nudus et operuistis me infirmus et visitastis me in carcere eram et venistis ad me |
| 37 | tunc respondebunt ei iusti dicentes Domine quando te vidimus esurientem et pavimus sitientem et dedimus tibi potum |
| 38 | quando autem te vidimus hospitem et colleximus te aut nudum et cooperuimus |
| 39 | aut quando te vidimus infirmum aut in carcere et venimus ad te |
| 40 | et respondens rex dicet illis amen dico vobis quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis mihi fecistis |
| 41 | tunc dicet et his qui a sinistris erunt discedite a me maledicti in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis eius |
| 42 | esurivi enim et non dedistis mihi manducare sitivi et non dedistis mihi potum |
| 43 | hospes eram et non collexistis me nudus et non operuistis me infirmus et in carcere et non visitastis me |
| 44 | tunc respondebunt et ipsi dicentes Domine quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum vel in carcere et non ministravimus tibi |
| 45 | tunc respondebit illis dicens amen dico vobis quamdiu non fecistis uni de minoribus his nec mihi fecistis |
| 46 | et ibunt hii in supplicium aeternum iusti autem in vitam aeternam |