Hieronymus, Matthaeus, Caput 24
| 1 | et egressus Iesus de templo ibat et accesserunt discipuli eius ut ostenderent ei aedificationes templi |
| 2 | ipse autem respondens dixit eis videtis haec omnia amen dico vobis non relinquetur hic lapis super lapidem qui non destruatur |
| 3 | sedente autem eo super montem Oliveti accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes dic nobis quando haec erunt et quod signum adventus tui et consummationis saeculi |
| 4 | et respondens Iesus dixit eis videte ne quis vos seducat |
| 5 | multi enim venient in nomine meo dicentes ego sum Christus et multos seducent |
| 6 | audituri autem estis proelia et opiniones proeliorum videte ne turbemini oportet enim haec fieri sed nondum est finis |
| 7 | consurget enim gens in gentem et regnum in regnum et erunt pestilentiae et fames et terraemotus per loca |
| 8 | haec autem omnia initia sunt dolorum |
| 9 | tunc tradent vos in tribulationem et occident vos et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum |
| 10 | et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem |
| 11 | et multi pseudoprophetae surgent et seducent multos |
| 12 | et quoniam abundabit iniquitas refrigescet caritas multorum |
| 13 | qui autem permanserit usque in finem hic salvus erit |
| 14 | et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus et tunc veniet consummatio |
| 15 | cum ergo videritis abominationem desolationis quae dicta est a Danihelo propheta stantem in loco sancto qui legit intellegat |
| 16 | tunc qui in Iudaea sunt fugiant ad montes |
| 17 | et qui in tecto non descendat tollere aliquid de domo sua |
| 18 | et qui in agro non revertatur tollere tunicam suam |
| 19 | vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus |
| 20 | orate autem ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato |
| 21 | erit enim tunc tribulatio magna qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet |
| 22 | et nisi breviati fuissent dies illi non fieret salva omnis caro sed propter electos breviabuntur dies illi |
| 23 | tunc si quis vobis dixerit ecce hic Christus aut illic nolite credere |
| 24 | surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia ita ut in errorem inducantur si fieri potest etiam electi |
| 25 | ecce praedixi vobis |
| 26 | si ergo dixerint vobis ecce in deserto est nolite exire ecce in penetrabilibus nolite credere |
| 27 | sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidente ita erit et adventus Filii hominis |
| 28 | ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae |
| 29 | statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellae cadent de caelo et virtutes caelorum commovebuntur |
| 30 | et tunc parebit signum Filii hominis in caelo et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa et maiestate |
| 31 | et mittet angelos suos cum tuba et voce magna et congregabunt electos eius a quattuor ventis a summis caelorum usque ad terminos eorum |
| 32 | ab arbore autem fici discite parabolam cum iam ramus eius tener fuerit et folia nata scitis quia prope est aestas |
| 33 | ita et vos cum videritis haec omnia scitote quia prope est in ianuis |
| 34 | amen dico vobis quia non praeteribit haec generatio donec omnia haec fiant |
| 35 | caelum et terra transibunt verba vero mea non praeteribunt |
| 36 | de die autem illa et hora nemo scit neque angeli caelorum nisi Pater solus |
| 37 | sicut autem in diebus Noe ita erit et adventus Filii hominis |
| 38 | sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes nubentes et nuptum tradentes usque ad eum diem quo introivit in arcam Noe |
| 39 | et non cognoverunt donec venit diluvium et tulit omnes ita erit et adventus Filii hominis |
| 40 | tunc duo erunt in agro unus adsumetur et unus relinquetur |
| 41 | duae molentes in mola una adsumetur et una relinquetur |
| 42 | vigilate ergo quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit |
| 43 | illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam |
| 44 | ideoque et vos estote parati quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est |
| 45 | quis putas est fidelis servus et prudens quem constituit dominus suus supra familiam suam ut det illis cibum in tempore |
| 46 | beatus ille servus quem cum venerit dominus eius invenerit sic facientem |
| 47 | amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eum |
| 48 | si autem dixerit malus servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire |
| 49 | et coeperit percutere conservos suos manducet autem et bibat cum ebriis |
| 50 | veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua ignorat |
| 51 | et dividet eum partemque eius ponet cum hypocritis illic erit fletus et stridor dentium |