Hieronymus, Matthaeus, Caput 14
| 1 | in illo tempore audiit Herodes tetrarcha famam Iesu |
| 2 | et ait pueris suis hic est Iohannes Baptista ipse surrexit a mortuis et ideo virtutes inoperantur in eo |
| 3 | Herodes enim tenuit Iohannem et alligavit eum et posuit in carcere propter Herodiadem uxorem fratris sui |
| 4 | dicebat enim illi Iohannes non licet tibi habere eam |
| 5 | et volens illum occidere timuit populum quia sicut prophetam eum habebant |
| 6 | die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio et placuit Herodi |
| 7 | unde cum iuramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo |
| 8 | at illa praemonita a matre sua da mihi inquit hic in disco caput Iohannis Baptistae |
| 9 | et contristatus est rex propter iuramentum autem et eos qui pariter recumbebant iussit dari |
| 10 | misitque et decollavit Iohannem in carcere |
| 11 | et adlatum est caput eius in disco et datum est puellae et tulit matri suae |
| 12 | et accedentes discipuli eius tulerunt corpus et sepelierunt illud et venientes nuntiaverunt Iesu |
| 13 | quod cum audisset Iesus secessit inde in navicula in locum desertum seorsum et cum audissent turbae secutae sunt eum pedestres de civitatibus |
| 14 | et exiens vidit turbam multam et misertus est eius et curavit languidos eorum |
| 15 | vespere autem facto accesserunt ad eum discipuli eius dicentes desertus est locus et hora iam praeteriit dimitte turbas ut euntes in castella emant sibi escas |
| 16 | Iesus autem dixit eis non habent necesse ire date illis vos manducare |
| 17 | responderunt ei non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces |
| 18 | qui ait eis adferte illos mihi huc |
| 19 | et cum iussisset turbam discumbere supra faenum acceptis quinque panibus et duobus piscibus aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes discipuli autem turbis |
| 20 | et manducaverunt omnes et saturati sunt et tulerunt reliquias duodecim cofinos fragmentorum plenos |
| 21 | manducantium autem fuit numerus quinque milia virorum exceptis mulieribus et parvulis |
| 22 | et statim iussit discipulos ascendere in navicula et praecedere eum trans fretum donec dimitteret turbas |
| 23 | et dimissa turba ascendit in montem solus orare vespere autem facto solus erat ibi |
| 24 | navicula autem in medio mari iactabatur fluctibus erat enim contrarius ventus |
| 25 | quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare |
| 26 | et videntes eum supra mare ambulantem turbati sunt dicentes quia fantasma est et prae timore clamaverunt |
| 27 | statimque Iesus locutus est eis dicens habete fiduciam ego sum nolite timere |
| 28 | respondens autem Petrus dixit Domine si tu es iube me venire ad te super aquas |
| 29 | at ipse ait veni et descendens Petrus de navicula ambulabat super aquam ut veniret ad Iesum |
| 30 | videns vero ventum validum timuit et cum coepisset mergi clamavit dicens Domine salvum me fac |
| 31 | et continuo Iesus extendens manum adprehendit eum et ait illi modicae fidei quare dubitasti |
| 32 | et cum ascendissent in naviculam cessavit ventus |
| 33 | qui autem in navicula erant venerunt et adoraverunt eum dicentes vere Filius Dei es |
| 34 | et cum transfretassent venerunt in terram Gennesar |
| 35 | et cum cognovissent eum viri loci illius miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes |
| 36 | et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent et quicumque tetigerunt salvi facti sunt |