Hieronymus, Matthaeus, Caput 12
| 1 | in illo tempore abiit Iesus sabbato per sata discipuli autem eius esurientes coeperunt vellere spicas et manducare |
| 2 | Pharisaei autem videntes dixerunt ei ecce discipuli tui faciunt quod non licet eis facere sabbatis |
| 3 | at ille dixit eis non legistis quid fecerit David quando esuriit et qui cum eo erant |
| 4 | quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis comedit quos non licebat ei edere neque his qui cum eo erant nisi solis sacerdotibus |
| 5 | aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine sunt |
| 6 | dico autem vobis quia templo maior est hic |
| 7 | si autem sciretis quid est misericordiam volo et non sacrificium numquam condemnassetis innocentes |
| 8 | dominus est enim Filius hominis etiam sabbati |
| 9 | et cum inde transisset venit in synagogam eorum |
| 10 | et ecce homo manum habens aridam et interrogabant eum dicentes si licet sabbatis curare ut accusarent eum |
| 11 | ipse autem dixit illis quis erit ex vobis homo qui habeat ovem unam et si ceciderit haec sabbatis in foveam nonne tenebit et levabit eam |
| 12 | quanto magis melior est homo ove itaque licet sabbatis benefacere |
| 13 | tunc ait homini extende manum tuam et extendit et restituta est sanitati sicut altera |
| 14 | exeuntes autem Pharisaei consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent |
| 15 | Iesus autem sciens recessit inde et secuti sunt eum multi et curavit eos omnes |
| 16 | et praecepit eis ne manifestum eum facerent |
| 17 | ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem |
| 18 | ecce puer meus quem elegi dilectus meus in quo bene placuit animae meae ponam spiritum meum super eum et iudicium gentibus nuntiabit |
| 19 | non contendet neque clamabit neque audiet aliquis in plateis vocem eius |
| 20 | harundinem quassatam non confringet et linum fumigans non extinguet donec eiciat ad victoriam iudicium |
| 21 | et in nomine eius gentes sperabunt |
| 22 | tunc oblatus est ei daemonium habens caecus et mutus et curavit eum ita ut loqueretur et videret |
| 23 | et stupebant omnes turbae et dicebant numquid hic est Filius David |
| 24 | Pharisaei autem audientes dixerunt hic non eicit daemones nisi in Beelzebub principe daemoniorum |
| 25 | Iesus autem sciens cogitationes eorum dixit eis omne regnum divisum contra se desolatur et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit |
| 26 | et si Satanas Satanan eicit adversus se divisus est quomodo ergo stabit regnum eius |
| 27 | et si ego in Beelzebub eicio daemones filii vestri in quo eiciunt ideo ipsi iudices erunt vestri |
| 28 | si autem ego in Spiritu Dei eicio daemones igitur pervenit in vos regnum Dei |
| 29 | aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa eius diripere nisi prius alligaverit fortem et tunc domum illius diripiat |
| 30 | qui non est mecum contra me est et qui non congregat mecum spargit |
| 31 | ideo dico vobis omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus Spiritus autem blasphemia non remittetur |
| 32 | et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis remittetur ei qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro |
| 33 | aut facite arborem bonam et fructum eius bonum aut facite arborem malam et fructum eius malum siquidem ex fructu arbor agnoscitur |
| 34 | progenies viperarum quomodo potestis bona loqui cum sitis mali ex abundantia enim cordis os loquitur |
| 35 | bonus homo de bono thesauro profert bona et malus homo de malo thesauro profert mala |
| 36 | dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines reddent rationem de eo in die iudicii |
| 37 | ex verbis enim tuis iustificaberis et ex verbis tuis condemnaberis |
| 38 | tunc responderunt ei quidam de scribis et Pharisaeis dicentes magister volumus a te signum videre |
| 39 | qui respondens ait illis generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae prophetae |
| 40 | sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus |
| 41 | viri ninevitae surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae et ecce plus quam Iona hic |
| 42 | regina austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis et ecce plus quam Salomon hic |
| 43 | cum autem inmundus spiritus exierit ab homine ambulat per loca arida quaerens requiem et non invenit |
| 44 | tunc dicit revertar in domum meam unde exivi et veniens invenit vacantem scopis mundatam et ornatam |
| 45 | tunc vadit et adsumit septem alios spiritus secum nequiores se et intrantes habitant ibi et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus sic erit et generationi huic pessimae |
| 46 | adhuc eo loquente ad turbas ecce mater eius et fratres stabant foris quaerentes loqui ei |
| 47 | dixit autem ei quidam ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes te |
| 48 | at ipse respondens dicenti sibi ait quae est mater mea et qui sunt fratres mei |
| 49 | et extendens manum in discipulos suos dixit ecce mater mea et fratres mei |
| 50 | quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse meus et frater et soror et mater est |