Hieronymus, Matthaeus, Caput 11
| 1 | et factum est cum consummasset Iesus praecipiens duodecim discipulis suis transiit inde ut doceret et praedicaret in civitatibus eorum |
| 2 | Iohannes autem cum audisset in vinculis opera Christi mittens duos de discipulis suis |
| 3 | ait illi tu es qui venturus es an alium expectamus |
| 4 | et respondens Iesus ait illis euntes renuntiate Iohanni quae auditis et videtis |
| 5 | caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur |
| 6 | et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me |
| 7 | illis autem abeuntibus coepit Iesus dicere ad turbas de Iohanne quid existis in desertum videre harundinem vento agitatam |
| 8 | sed quid existis videre hominem mollibus vestitum ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt |
| 9 | sed quid existis videre prophetam etiam dico vobis et plus quam prophetam |
| 10 | hic enim est de quo scriptum est ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te |
| 11 | amen dico vobis non surrexit inter natos mulierum maior Iohanne Baptista qui autem minor est in regno caelorum maior est illo |
| 12 | a diebus autem Iohannis Baptistae usque nunc regnum caelorum vim patitur et violenti rapiunt illud |
| 13 | omnes enim prophetae et lex usque ad Iohannem prophetaverunt |
| 14 | et si vultis recipere ipse est Helias qui venturus est |
| 15 | qui habet aures audiendi audiat |
| 16 | cui autem similem aestimabo generationem istam similis est pueris sedentibus in foro qui clamantes coaequalibus |
| 17 | dicunt cecinimus vobis et non saltastis lamentavimus et non planxistis |
| 18 | venit enim Iohannes neque manducans neque bibens et dicunt daemonium habet |
| 19 | venit Filius hominis manducans et bibens et dicunt ecce homo vorax et potator vini publicanorum et peccatorum amicus et iustificata est sapientia a filiis suis |
| 20 | tunc coepit exprobrare civitatibus in quibus factae sunt plurimae virtutes eius quia non egissent paenitentiam |
| 21 | vae tibi Corazain vae tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis olim in cilicio et cinere paenitentiam egissent |
| 22 | verumtamen dico vobis Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii quam vobis |
| 23 | et tu Capharnaum numquid usque in caelum exaltaberis usque in infernum descendes quia si in Sodomis factae fuissent virtutes quae factae sunt in te forte mansissent usque in hunc diem |
| 24 | verumtamen dico vobis quia terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi |
| 25 | in illo tempore respondens Iesus dixit confiteor tibi Pater Domine caeli et terrae quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis |
| 26 | ita Pater quoniam sic fuit placitum ante te |
| 27 | omnia mihi tradita sunt a Patre meo et nemo novit Filium nisi Pater neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare |
| 28 | venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos |
| 29 | tollite iugum meum super vos et discite a me quia mitis sum et humilis corde et invenietis requiem animabus vestris |
| 30 | iugum enim meum suave est et onus meum leve est |