Hieronymus, Matthaeus, Caput 10
| 1 | et convocatis duodecim discipulis suis dedit illis potestatem spirituum inmundorum ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem |
| 2 | duodecim autem apostolorum nomina sunt haec primus Simon qui dicitur Petrus et Andreas frater eius |
| 3 | Iacobus Zebedaei et Iohannes frater eius Philippus et Bartholomeus Thomas et Mattheus publicanus et Iacobus Alphei et Thaddeus |
| 4 | Simon Cananeus et Iudas Scariotes qui et tradidit eum |
| 5 | hos duodecim misit Iesus praecipiens eis et dicens in viam gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis |
| 6 | sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israhel |
| 7 | euntes autem praedicate dicentes quia adpropinquavit regnum caelorum |
| 8 | infirmos curate mortuos suscitate leprosos mundate daemones eicite gratis accepistis gratis date |
| 9 | nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris |
| 10 | non peram in via neque duas tunicas neque calciamenta neque virgam dignus enim est operarius cibo suo |
| 11 | in quamcumque civitatem aut castellum intraveritis interrogate quis in ea dignus sit et ibi manete donec exeatis |
| 12 | intrantes autem in domum salutate eam |
| 13 | et siquidem fuerit domus digna veniat pax vestra super eam si autem non fuerit digna pax vestra ad vos revertatur |
| 14 | et quicumque non receperit vos neque audierit sermones vestros exeuntes foras de domo vel de civitate excutite pulverem de pedibus vestris |
| 15 | amen dico vobis tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorraeorum in die iudicii quam illi civitati |
| 16 | ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae |
| 17 | cavete autem ab hominibus tradent enim vos in conciliis et in synagogis suis flagellabunt vos |
| 18 | et ad praesides et ad reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus |
| 19 | cum autem tradent vos nolite cogitare quomodo aut quid loquamini dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini |
| 20 | non enim vos estis qui loquimini sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis |
| 21 | tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et insurgent filii in parentes et morte eos adficient |
| 22 | et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem perseveraverit in finem hic salvus erit |
| 23 | cum autem persequentur vos in civitate ista fugite in aliam amen enim dico vobis non consummabitis civitates Israhel donec veniat Filius hominis |
| 24 | non est discipulus super magistrum nec servus super dominum suum |
| 25 | sufficit discipulo ut sit sicut magister eius et servus sicut dominus eius si patrem familias Beelzebub vocaverunt quanto magis domesticos eius |
| 26 | ne ergo timueritis eos nihil enim opertum quod non revelabitur et occultum quod non scietur |
| 27 | quod dico vobis in tenebris dicite in lumine et quod in aure auditis praedicate super tecta |
| 28 | et nolite timere eos qui occidunt corpus animam autem non possunt occidere sed potius eum timete qui potest et animam et corpus perdere in gehennam |
| 29 | nonne duo passeres asse veneunt et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro |
| 30 | vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt |
| 31 | nolite ergo timere multis passeribus meliores estis vos |
| 32 | omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus confitebor et ego eum coram Patre meo qui est in caelis |
| 33 | qui autem negaverit me coram hominibus negabo et ego eum coram Patre meo qui est in caelis |
| 34 | nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram non veni pacem mittere sed gladium |
| 35 | veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam |
| 36 | et inimici hominis domestici eius |
| 37 | qui amat patrem aut matrem plus quam me non est me dignus et qui amat filium aut filiam super me non est me dignus |
| 38 | et qui non accipit crucem suam et sequitur me non est me dignus |
| 39 | qui invenit animam suam perdet illam et qui perdiderit animam suam propter me inveniet eam |
| 40 | qui recipit vos me recipit et qui me recipit recipit eum qui me misit |
| 41 | qui recipit prophetam in nomine prophetae mercedem prophetae accipiet et qui recipit iustum in nomine iusti mercedem iusti accipiet |
| 42 | et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli amen dico vobis non perdet mercedem suam |