Hieronymus, Matthaeus, Caput 8
| 1 | cum autem descendisset de monte secutae sunt eum turbae multae |
| 2 | et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens Domine si vis potes me mundare |
| 3 | et extendens manum tetigit eum Iesus dicens volo mundare et confestim mundata est lepra eius |
| 4 | et ait illi Iesus vide nemini dixeris sed vade ostende te sacerdoti et offer munus quod praecepit Moses in testimonium illis |
| 5 | cum autem introisset Capharnaum accessit ad eum centurio rogans eum |
| 6 | et dicens Domine puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur |
| 7 | et ait illi Iesus ego veniam et curabo eum |
| 8 | et respondens centurio ait Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus |
| 9 | nam et ego homo sum sub potestate habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit |
| 10 | audiens autem Iesus miratus est et sequentibus se dixit amen dico vobis non inveni tantam fidem in Israhel |
| 11 | dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum |
| 12 | filii autem regni eicientur in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium |
| 13 | et dixit Iesus centurioni vade et sicut credidisti fiat tibi et sanatus est puer in hora illa |
| 14 | et cum venisset Iesus in domum Petri vidit socrum eius iacentem et febricitantem |
| 15 | et tetigit manum eius et dimisit eam febris et surrexit et ministrabat eis |
| 16 | vespere autem facto obtulerunt ei multos daemonia habentes et eiciebat spiritus verbo et omnes male habentes curavit |
| 17 | ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes portavit |
| 18 | videns autem Iesus turbas multas circum se iussit ire trans fretum |
| 19 | et accedens unus scriba ait illi magister sequar te quocumque ieris |
| 20 | et dicit ei Iesus vulpes foveas habent et volucres caeli tabernacula Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet |
| 21 | alius autem de discipulis eius ait illi Domine permitte me primum ire et sepelire patrem meum |
| 22 | Iesus autem ait illi sequere me et dimitte mortuos sepelire mortuos suos |
| 23 | et ascendente eo in navicula secuti sunt eum discipuli eius |
| 24 | et ecce motus magnus factus est in mari ita ut navicula operiretur fluctibus ipse vero dormiebat |
| 25 | et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes Domine salva nos perimus |
| 26 | et dicit eis quid timidi estis modicae fidei tunc surgens imperavit ventis et mari et facta est tranquillitas magna |
| 27 | porro homines mirati sunt dicentes qualis est hic quia et venti et mare oboediunt ei |
| 28 | et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum occurrerunt ei duo habentes daemonia de monumentis exeuntes saevi nimis ita ut nemo posset transire per viam illam |
| 29 | et ecce clamaverunt dicentes quid nobis et tibi Fili Dei venisti huc ante tempus torquere nos |
| 30 | erat autem non longe ab illis grex porcorum multorum pascens |
| 31 | daemones autem rogabant eum dicentes si eicis nos mitte nos in gregem porcorum |
| 32 | et ait illis ite at illi exeuntes abierunt in porcos et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare et mortui sunt in aquis |
| 33 | pastores autem fugerunt et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia et de his qui daemonia habuerant |
| 34 | et ecce tota civitas exiit obviam Iesu et viso eo rogabant ut transiret a finibus eorum |