Hieronymus, Matthaeus, Caput 5
| 1 | videns autem turbas ascendit in montem et cum sedisset accesserunt ad eum discipuli eius |
| 2 | et aperiens os suum docebat eos dicens |
| 3 | beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum caelorum |
| 4 | beati mites quoniam ipsi possidebunt terram |
| 5 | beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur |
| 6 | beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam quoniam ipsi saturabuntur |
| 7 | beati misericordes quia ipsi misericordiam consequentur |
| 8 | beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt |
| 9 | beati pacifici quoniam filii Dei vocabuntur |
| 10 | beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam quoniam ipsorum est regnum caelorum |
| 11 | beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me |
| 12 | gaudete et exultate quoniam merces vestra copiosa est in caelis sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos |
| 13 | vos estis sal terrae quod si sal evanuerit in quo sallietur ad nihilum valet ultra nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus |
| 14 | vos estis lux mundi non potest civitas abscondi supra montem posita |
| 15 | neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio sed super candelabrum ut luceat omnibus qui in domo sunt |
| 16 | sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est |
| 17 | nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas non veni solvere sed adimplere |
| 18 | amen quippe dico vobis donec transeat caelum et terra iota unum aut unus apex non praeteribit a lege donec omnia fiant |
| 19 | qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines minimus vocabitur in regno caelorum qui autem fecerit et docuerit hic magnus vocabitur in regno caelorum |
| 20 | dico enim vobis quia nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et Pharisaeorum non intrabitis in regnum caelorum |
| 21 | audistis quia dictum est antiquis non occides qui autem occiderit reus erit iudicio |
| 22 | ego autem dico vobis quia omnis qui irascitur fratri suo reus erit iudicio qui autem dixerit fratri suo racha reus erit concilio qui autem dixerit fatue reus erit gehennae ignis |
| 23 | si ergo offeres munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te |
| 24 | relinque ibi munus tuum ante altare et vade prius reconciliare fratri tuo et tunc veniens offers munus tuum |
| 25 | esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo ne forte tradat te adversarius iudici et iudex tradat te ministro et in carcerem mittaris |
| 26 | amen dico tibi non exies inde donec reddas novissimum quadrantem |
| 27 | audistis quia dictum est antiquis non moechaberis |
| 28 | ego autem dico vobis quoniam omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam iam moechatus est eam in corde suo |
| 29 | quod si oculus tuus dexter scandalizat te erue eum et proice abs te expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum mittatur in gehennam |
| 30 | et si dextera manus tua scandalizat te abscide eam et proice abs te expedit tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum eat in gehennam |
| 31 | dictum est autem quicumque dimiserit uxorem suam det illi libellum repudii |
| 32 | ego autem dico vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam excepta fornicationis causa facit eam moechari et qui dimissam duxerit adulterat |
| 33 | iterum audistis quia dictum est antiquis non peierabis reddes autem Domino iuramenta tua |
| 34 | ego autem dico vobis non iurare omnino neque per caelum quia thronus Dei est |
| 35 | neque per terram quia scabillum est pedum eius neque per Hierosolymam quia civitas est magni Regis |
| 36 | neque per caput tuum iuraveris quia non potes unum capillum album facere aut nigrum |
| 37 | sit autem sermo vester est est non non quod autem his abundantius est a malo est |
| 38 | audistis quia dictum est oculum pro oculo et dentem pro dente |
| 39 | ego autem dico vobis non resistere malo sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua praebe illi et alteram |
| 40 | et ei qui vult tecum iudicio contendere et tunicam tuam tollere remitte ei et pallium |
| 41 | et quicumque te angariaverit mille passus vade cum illo alia duo |
| 42 | qui petit a te da ei et volenti mutuari a te ne avertaris |
| 43 | audistis quia dictum est diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum |
| 44 | ego autem dico vobis diligite inimicos vestros benefacite his qui oderunt vos et orate pro persequentibus et calumniantibus vos |
| 45 | ut sitis filii Patris vestri qui in caelis est qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos |
| 46 | si enim diligatis eos qui vos diligunt quam mercedem habebitis nonne et publicani hoc faciunt |
| 47 | et si salutaveritis fratres vestros tantum quid amplius facitis nonne et ethnici hoc faciunt |
| 48 | estote ergo vos perfecti sicut et Pater vester caelestis perfectus est |