Hieronymus, Machabaeorum II, Caput 6
| 1 | sed non post multum temporis misit rex senem quendam antiochenum qui conpelleret Iudaeos ut se transferrent a patriis et Dei legibus |
| 2 | contaminare etiam quod in Hierosolymis erat templum et cognominare Iovis Olympii et in Garizin prout erant hii qui locum inhabitabant Iovis Hospitalis |
| 3 | pessima autem universis et gravis malorum erat incursio |
| 4 | nam templum luxuria et comesationibus erat plenum et scortantium cum meretricibus sacratisque aedibus mulieres se ultro ingerebant intro ferentes ea quae non licebat |
| 5 | altare etiam plenum erat inlicitis quae legibus prohibebantur |
| 6 | neque autem sabbata custodiebantur neque dies sollemnes patrii servabantur nec simpliciter se quisquam Iudaeum esse confitebatur |
| 7 | ducebantur autem cum amara necessitate in die natalis regis ad sacrificia et cum Liberi sacra celebrarentur cogebantur hedera coronati Libero circumire |
| 8 | decretum autem exiit in proximas gentilium civitates suggerentibus Ptolomeis ut pari modo et ipsi adversus Iudaeos agerent ut sacrificarent |
| 9 | eos autem qui nollent transire ad instituta gentilium interficerent erat ergo videre miseriam |
| 10 | duae enim mulieres delatae sunt natos suos circumcidisse quas infantibus ad ubera suspensis cum publice per civitatem circumduxissent per muros praecipitaverunt |
| 11 | alii vero ad proximas coeuntes speluncas et latenter sabbati diem celebrantes cum indicati essent Philippo flammis succensi sunt eo quod verebantur propter religionem et observantiam manu sibimet auxilium ferre |
| 12 | obsecro autem eos qui hunc librum lecturi sunt ne abhorrescant propter adversos casus sed reputent ea quae acciderunt non ad interitum sed ad correptionem generis esse nostri |
| 13 | etenim multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere sed statim ultiones adhibere magni beneficii est indicium |
| 14 | non enim sicut in aliis nationibus Dominus patienter expectat ut eas cum iudicii dies venerit in plenitudine peccatorum puniat |
| 15 | ita et in nobis statuit ut peccatis nostris in finem devolutis ita demum in nos vindicet |
| 16 | propter quod numquam quidem a nobis misericordiam suam amovet corripiens vero in adversis populum suum non derelinquit |
| 17 | sed haec nobis ad commonitionem legentium dicta sint paucis iam autem veniendum est ad narrationem |
| 18 | igitur Eleazarus de primoribus scribarum vir aetate provectus et vultu decorus aperto ore hians conpellebatur carnem porcinam manducare |
| 19 | at ille gloriosam mortem magis quam odibilem vitam amplectens voluntarie praeibat ad supplicium |
| 20 | intuens autem quemadmodum oportet accedere patienter sustinens destinavit non admittere inlicita propter vitae amorem |
| 21 | hii autem qui adstabant iniqua miseratione commoti propter antiquam viri amicitiam tollentes eum secreto rogabant adferri carnes quibus vesci ei licebat et simularetur manducasse sicut rex imperaverat de sacrificii carnibus |
| 22 | ut hoc facto a morte liberaretur et propter veterem amicitiam hanc in eo facerent humanitatem |
| 23 | at ille cogitationem cepit aetatis ac senectutis suae eminentiam dignam et ingenuitatem nobilitatis canitiem atque a puero optimae conversationis et secundum sanctae et a Deo conditae legis constituta respondit cito dicens praemitti se velle in infernum |
| 24 | non enim aetatem nostram dignum est inquit fingere ut multi adulescentium arbitrati Eleazarum nonaginta annorum transisse ad vitam alienigenarum |
| 25 | et ipsi propter meam simulationem et propter modicum corruptibilis vitae tempus decipiantur et per hoc maculam atque execrationem meae senectuti conquiram |
| 26 | nam et si in praesenti tempore suppliciis hominum eripiar sed manus Omnipotentis neque vivens neque defunctus effugiam |
| 27 | quam ob rem fortiter vitam excedendo senectute quidem dignus apparebo |
| 28 | adulescentibus autem exemplum forte relinquam si prompto animo ac fortiter pro gravissimis et sanctissimis legibus honesta morte perfungar his dictis confestim ad supplicium trahebatur |
| 29 | hii autem qui eum ducebant et paulo ante fuerant mitiores in iram versi sunt propter sermones ab eo dictos quos illi per arrogantiam prolatos arbitrabantur |
| 30 | sed cum plagis perimeretur ingemuit et dixit Domine qui habes sanctam scientiam manifeste scis tu quia cum a morte possim liberari duros corporis sustineo dolores secundum animam vero propter timorem tuum libenter haec patior |
| 31 | et iste quidem hoc modo vita decessit non solum iuvenibus sed et universae genti memoriam mortis suae ad exemplum virtutis et fortitudinis derelinquens |