Hieronymus, Machabaeorum II, Caput 3
| 1 | igitur cum sancta civitas habitaretur in omni pace leges etiam adhuc optime custodirentur propter Oniae pontificis pietatem et animos odio habentes mala |
| 2 | fiebat ut ipsi reges et principes locum summo honore dignum ducerent et templum maximis muneribus inlustrarent |
| 3 | ita ut Seleucus Asiae rex de reditibus suis praestaret omnes sumptus ad ministerium sacrificiorum pertinentes |
| 4 | Simon autem de tribu Beniamin praepositus templi constitutus contendebat obsistente sibi principe sacerdotum iniquum aliquid in civitate moliri |
| 5 | sed cum vincere Onian non posset venit ad Apollonium Tharseae filium qui illo tempore erat dux Coelesyriae et Foenicis |
| 6 | et nuntiavit ei pecuniis innumerabilibus plenum esse aerarium Hierosolymis et communes copias inmensas esse quae non pertinent ad rationem sacrificiorum esse autem possibile sub potestate regis cadere universa |
| 7 | cumque rettulisset Apollonius ad regem de pecuniis quae delatae erant ille accitum Heliodorum qui erat super negotia eius misit cum mandatis ut praedictam pecuniam transportaret |
| 8 | statimque Heliodorus iter adgressus specie quidem quasi per Coelesyriam et Foenicen civitates esset peragraturus re autem vera regis propositum perfecturus |
| 9 | sed cum venisset Hierosolymam et benigne a summo sacerdote in civitate esset exceptus narravit de dato indicio pecuniarum et cuius rei gratia adesset apparuit interrogabat autem si vere haec ita essent |
| 10 | tunc summus sacerdos ostendit deposita esse haec et victualia viduarum ac pupillorum |
| 11 | quaedam vero esse Hircani Tobiae viri valde eminentis in his quae detulerat impius Simon universa autem argenti talenta quadringenta esse et auri ducenta |
| 12 | decipi vero eos qui credidissent loco et templo quod per universum mundum honoratur pro sui veneratione et sanctitate inpossibile omnino esse |
| 13 | at ille pro his quae habebat in mandatis a rege dicebat omni genere regiae deferenda |
| 14 | constituta autem die intrabat de his Heliodorus ordinaturus non modica vero per universam civitatem erat trepidatio |
| 15 | sacerdotes autem ante altare cum sacerdotalibus stolis iactaverunt se et invocabant de caelo eum qui de depositis legem posuit ut his qui deposuerant ea salva custodiret |
| 16 | iam vero qui videret summi sacerdotis vultum mente vulnerabatur facies enim et color inmutatus declarabat internum animi dolorem |
| 17 | circumfusa enim erat viro maestitia quaedam et horror corporis per quae manifestus aspicientibus dolor cordis eius efficiebatur |
| 18 | alii etiam congregati de domibus confluebant publica supplicatione obsecrantes pro eo quod in contemptum locus esset venturus |
| 19 | accinctaeque mulieres ciliciis pectus per plateas confluebant sed et virgines quae conclusae erant procurrebant ad Onian aliae autem ad muros quaedam vero per fenestras aspiciebant |
| 20 | universae autem protendentes manus in caelum deprecabantur |
| 21 | erat enim misera commixtae multitudinis et magni sacerdotis in agone constituti expectatio |
| 22 | et hii quidem invocabant omnipotentem Deum ut credita sibi his qui crediderant cum omni integritate conservarentur |
| 23 | Heliodorus autem quod decreverat perficiebat eodem loco ipse cum satellitibus circa aerarium praesens |
| 24 | sed spiritus Omnipotentis magnam fecit suae ostensionis evidentiam ita ut omnes qui ausi fuerant parere ei ruentes Dei virtute in dissolutionem et formidinem converterentur |
| 25 | apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem optimis operimentis adornatus isque cum impetu Heliodoro priores calces elisit qui autem ei sedebat videbatur arma habere aurea |
| 26 | alii etiam apparuerunt duo iuvenes virtute decori optimi gloria speciosique amictu qui circumsteterunt eum et ex utraque parte flagellabant sine intermissione multis plagis verberantes |
| 27 | subito autem Heliodorus concidit in terram eumque multa caligine circumfusum rapuerunt atque in sella gestatoria positum eiecerunt |
| 28 | et is qui cum multis cursoribus et satellitibus praedictum ingressus est aerarium portabatur nullo sibi auxilium ferente manifesta cognita Dei virtute |
| 29 | et ille quidem per divinam virtutem iacebat mutus |
| 30 | hii autem Dominum benedicebant quia magnificavit locum suum et templum quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum apparente omnipotente Domino gaudio et laetitia impletum est |
| 31 | tunc vero ex amicis Heliodori quidam rogabant confestim Onian ut invocaret Altissimum et vitam donaret ei qui in supremo spiritu erat constitutus |
| 32 | considerans autem summus sacerdos ne forte rex suspicaretur malitiam aliquam ex Iudaeis circa Heliodorum consummatam obtulit pro salute viri hostiam salutarem |
| 33 | cumque summus sacerdos exoraret idem iuvenes eisdem vestibus amicti adstantes Heliodoro dixerunt Oniae sacerdoti gratias age nam propter eum tibi Dominus vitam donavit |
| 34 | tu autem ab eo flagellatus nuntia omnibus magnalia Dei et potestatem et his dictis non conparuerunt |
| 35 | Heliodorus autem hostia Deo oblata et votis magnis promisit ei qui vivere illi concessit et Oniae gratias agens recepto exercitu repedabat ad regem |
| 36 | testabatur autem omnibus ea quae sub oculis suis viderat opera magni Dei |
| 37 | cum autem rex interrogasset Heliodorum quis est aptus adhuc semel Hierosolymam mitti ait |
| 38 | si quem habes hostem aut regni tui insidiatorem mitte illuc et flagellatum eum recipies si tamen evaserit eo quod in loco vere sit Dei quaedam virtus |
| 39 | nam ipse qui habet in caelis habitationem visitator et adiutor est loci illius et venientes ad malefaciendum percutit ac perdit |
| 40 | igitur de Heliodoro et aerarii custodia ita se res habet |