Hieronymus, Machabaeorum I, Caput 5
| 1 | et factum est ut audierunt gentes in circuitu quia aedificatum est altare et sancta sicut prius et iratae sunt valde |
| 2 | et cogitabant tollere genus Iacob qui erant inter eos et coeperunt occidere de populo et persequi |
| 3 | et debellabat Iudas filios Esau in Idumea et eos qui erant in Acrabattene quia circumsedebant Israhelitas et percussit eos plaga magna |
| 4 | et recordatus est malitiam filiorum Bean qui erant populo in laqueum et in scandalum insidiantes in via |
| 5 | et conclusi sunt ab eo in turribus et adplicuit ad eos et anathematizavit eos et incendit turres eorum igni cum omnibus qui in eis erant |
| 6 | et transiit ad filios Ammon et invenit manum fortem et populum copiosum et Timotheum ducem ipsorum |
| 7 | et commisit cum eis proelia multa et contriti sunt in conspectu eorum et percussit eos |
| 8 | et cepit Iazer civitatem et filias eius et reversus est in Iudaeam |
| 9 | et congregatae sunt gentes quae sunt in Galaad adversus Israhelitas qui erant in finibus eorum ut tollerent eos et fugerunt in Datheman munitionem |
| 10 | et miserunt litteras ad Iudam et fratres eius dicentes congregatae sunt adversum nos gentes per circuitum ut auferant nos |
| 11 | et parant venire et occupare munitionem in quam confugimus et Timotheus est dux exercitus eorum |
| 12 | nunc ergo veni eripe nos de manibus eorum quia cecidit multitudo de nobis |
| 13 | et omnes fratres nostri qui erant in locis Tubi interfecti sunt et captivas abduxerunt uxores eorum et natos et spolia et peremerunt illic ferme mille viros |
| 14 | et adhuc epistulae legebantur et ecce alii nuntii venerunt de Galilea conscissis tunicis nuntiantes secundum verba haec |
| 15 | dicentes convenisse adversum se a Ptolomaida et Tyro et Sidone et omni Galilea alienigenas ut nos consumant |
| 16 | ut audivit autem Iudas et populus sermones istos convenit ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis qui in tribulatione erant et expugnabantur ab eis |
| 17 | dixitque Iudas Simoni fratri suo elige tibi viros et vade et libera fratres tuos in Galilea ego enim et frater meus Ionathas ibimus in Galaditin |
| 18 | et reliquit Iosepphum filium Zacchariae et Azariam duces populi cum residuo exercitu in Iudaeam ad custodiendum |
| 19 | et praecepit illi dicens praeesto populo huic et nolite bellum committere adversus gentes donec revertamur |
| 20 | et dati sunt Simoni viri tria milia ut iret in Galileam Iudae autem octo milia in Galaditin |
| 21 | et abiit Simon in Galileam et commisit proelia multa cum gentibus et contritae sunt gentes a facie eius et persecutus est eos usque ad portam |
| 22 | Ptolomaidis et ceciderunt de gentibus fere tria milia virorum et accepit spolia eorum |
| 23 | et sumpsit eos qui erant in Galilea et in Arbatis cum uxoribus et natis et omnibus quae erant illis et adduxit in Iudaeam cum laetitia magna |
| 24 | et Iudas Macchabeus et Ionathas et fratres eius transierunt Iordanem et abierunt viam trium dierum per desertum |
| 25 | et occurrerunt eis Nabuthei et susceperunt eos pacifice et narraverunt eis omnia quae acciderunt fratribus in Galaditide |
| 26 | et quia multi ex eis conprehensi sunt in Basara et Bosor et in Alimis et in Casfor et Macet et Carnain hae omnes civitates munitae et magnae |
| 27 | sed et in ceteris civitatibus Galaditidis tenentur conprehensi et in crastinum constituerunt admovere exercitum civitatibus his et conprehendere et tollere eos in una die |
| 28 | et convertit Iudas et exercitus eius viam in desertum Bosor repente et occupavit civitatem et occidit omnem masculum in ore gladii et accepit omnia spolia eorum et succendit eam igni |
| 29 | et surrexerunt inde nocte et ibant usque ad munitionem |
| 30 | et factum est diluculo cum adlevassent oculos suos ecce populus multus cuius non erat numerus portantes scalas et machinas ut conprehenderent munitionem et expugnarent eos |
| 31 | et vidit Iudas quia coepit bellum et clamor belli ascendit in caelum sicut tuba et clamor magnus de civitate |
| 32 | et exercitui dixit pugnate hodie pro fratribus vestris |
| 33 | et venit tribus ordinibus post eos et exclamaverunt tubis et clamaverunt in oratione |
| 34 | et cognoverunt castra Timothei quia Macchabeus est et refugerunt a facie eius et percusserunt eos plaga magna et ceciderunt ex eis in illa die fere octo milia virorum |
| 35 | et divertit Iudas in Maspha et expugnavit et cepit eam et occidit omnem masculum eius et sumpsit spolia eius et succendit eam igni |
| 36 | inde perrexit et cepit Casbon et Maged et Bosor et reliquas civitates Galaditidis |
| 37 | post haec autem verba congregavit Timotheus exercitum alium et castra posuit contra Rafon trans torrentem |
| 38 | et misit Iudas speculari exercitum et renuntiaverunt ei dicentes quia convenerunt ad eum omnes gentes quae in circuitu nostro sunt exercitus multus nimis |
| 39 | et Arabas conduxit in auxilium et castra posuerunt trans torrentem parati venire ad te in proelium et abiit Iudas obviam illis |
| 40 | et ait Timotheus principibus exercitus sui cum adpropiaverit Iudas et exercitus eius ad torrentem aquae si transierit ad nos prior non poterimus sustinere eum quia potens poterit adversum nos |
| 41 | si vero timuerit transire et posuerit castra extra flumen transfretemus ad eos et poterimus adversus illum |
| 42 | ut autem adpropinquavit Iudas ad torrentem aquae statuit scribas populi secus torrentem et mandavit eis dicens neminem hominum reliqueritis sed veniant omnes in proelium |
| 43 | et transfretavit ad illos prior et omnis populus post eum et contritae sunt ante faciem eorum omnes gentes et proiecerunt arma sua et fugerunt ad fanum quod est in Carnain |
| 44 | et occupavit ipsam civitatem et fanum succendit igni cum omnibus qui erant in ipso et oppressa est Carnain et non potuit sustinere contra faciem Iudae |
| 45 | et congregavit Iudas universos Israhelitas qui erant in Galaditiden a minimo usque ad maximum et uxores eorum et natos et exercitum magnum valde ut venirent in terram Iudae |
| 46 | et venerunt usque Efron et haec civitas magna in ingressu posita munita valde et non erat declinare ab ea dextra vel sinistra sed per mediam iter erat |
| 47 | et incluserunt se qui erant in civitate et obstruxerunt portas lapidibus et misit ad eos Iudas verbis pacificis |
| 48 | dicens transeamus per terram vestram ut eamus in terram nostram et nemo vobis nocebit tantum pedibus transibimus et nolebant eis aperire |
| 49 | et praecepit Iudas praedicare in castris ut adplicarent unusquisque in quo erat loco |
| 50 | et adplicuerunt viri virtutis et obpugnavit civitatem illam tota die et tota nocte et tradita est civitas in manu eius |
| 51 | et peremerunt omnem masculum in ore gladii et eradicavit eam et accepit spolia eius et transiit per totam civitatem super interfectos |
| 52 | et transgressi sunt Iordanem in campo magno contra Bethsan |
| 53 | et erat Iudas congregans extremos et exhortabatur populum per totam viam donec venerunt in terram Iuda |
| 54 | et ascenderunt in montem Sion cum laetitia et gaudio et obtulerunt holocausta quod nemo ex eis cecidisset donec reverterentur in pace |
| 55 | et in diebus quibus erat Iudas et Ionathas in terra Galaad et Simeon frater eius in Galilea contra faciem Ptolomaidis |
| 56 | audivit Iosepphus Zacchariae filius et Azarias princeps virtutis res bene gestas et proelia quae facta sunt |
| 57 | et dixit faciamus et ipsi nobis nomen et eamus pugnare adversum gentes quae in circuitu nostro sunt |
| 58 | et praecepit his qui erant in exercitu suo et abierunt Iamniam |
| 59 | et exivit Gorgias de civitate et viri eius obviam illi in pugnam |
| 60 | et fugati sunt Iosepphus et Azarias usque in fines Iudae et ceciderunt illa die de populo Israhel ad duo milia viri et facta est fuga magna in populo |
| 61 | quia non audierunt Iudam et fratres eius existimantes se fortiter facturos |
| 62 | ipsi autem non erant de semine virorum illorum per quos salus facta est in Israhel |
| 63 | et viri Iuda magnificati sunt valde in conspectu omnis Israhel et gentium omnium ubi audiebatur nomen eorum |
| 64 | et convenerunt ad eos fausta adclamantes |
| 65 | et exivit Iudas et fratres eius et expugnabant filios Esau in terra quae ad austrum est et percussit Chebron et filias eius et muros eius et turres succendit in circuitu |
| 66 | et movit castra ut iret in terra alienigenarum et perambulabat Samariam |
| 67 | in illa die ceciderunt sacerdotes in bello dum vult fortiter facere dum sine consilio exiit in proelium |
| 68 | et declinavit Iudas in Azotum in terra alienigenarum et vidit aras eorum et spolia deorum ipsorum succendit igni et cepit spolia civitatum et regressus est in terram Iuda |