Hieronymus, Habacuc, Caput 1
| 1 | onus quod vidit Abacuc propheta |
| 2 | usquequo Domine clamabo et non exaudies vociferabor ad te vim patiens et non salvabis |
| 3 | quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem videre praeda et iniustitia contra me et factum est iudicium et contradictio potentior |
| 4 | propter hoc lacerata est lex et non pervenit usque ad finem iudicium quia impius praevalet adversus iustum propterea egreditur iudicium perversum |
| 5 | aspicite in gentibus et videte et admiramini et obstupescite quia opus factum est in diebus vestris quod nemo credet cum narrabitur |
| 6 | quia ecce ego suscitabo Chaldeos gentem amaram et velocem ambulantem super latitudinem terrae ut possideat tabernacula non sua |
| 7 | horribilis et terribilis est ex semet ipsa iudicium et onus eius egredietur |
| 8 | leviores pardis equi eius et velociores lupis vespertinis et diffundentur equites eius equites namque eius de longe venient volabunt quasi aquila festinans ad comedendum |
| 9 | omnes ad praedam venient facies eorum ventus urens et congregabit quasi harenam captivitatem |
| 10 | et ipse de regibus triumphabit et tyranni ridiculi eius erunt ipse super omnem munitionem ridebit et conportabit aggerem et capiet eam |
| 11 | tunc mutabitur spiritus et pertransibit et corruet haec est fortitudo eius dei sui |
| 12 | numquid non tu a principio Domine Deus meus Sancte meus et non moriemur Domine in iudicium posuisti eum et fortem ut corriperes fundasti eum |
| 13 | mundi sunt oculi tui ne videas malum et respicere ad iniquitatem non poteris quare non respicis super inique agentes et taces devorante impio iustiorem se |
| 14 | et facies homines quasi pisces maris et quasi reptile non habens principem |
| 15 | totum in hamo sublevavit traxit illud in sagena sua et congregavit in rete suo super hoc laetabitur et exultabit |
| 16 | propterea immolabit sagenae suae et sacrificabit reti suo quia in ipsis incrassata est pars eius et cibus eius electus |
| 17 | propter hoc ergo expandit sagenam suam et semper interficere gentes non parcet |