Hieronymus, Osee, Caput 11
| 1 | sicuti mane transit pertransiit rex Israhel quia puer Israhel et dilexi eum et ex Aegypto vocavi filium meum |
| 2 | vocaverunt eos sic abierunt a facie eorum Baalim immolabant et simulacris sacrificabant |
| 3 | et ego quasi nutricius Ephraim portabam eos in brachiis meis et nescierunt quod curarem eos |
| 4 | in funiculis Adam traham eos in vinculis caritatis et ero eis quasi exaltans iugum super maxillas eorum et declinavi ad eum ut vesceretur |
| 5 | non revertetur in terram Aegypti et Assur ipse rex eius quoniam noluerunt converti |
| 6 | coepit gladius in civitatibus eius et consumet electos eius et comedet capita eorum |
| 7 | et populus meus pendebit ad reditum meum iugum autem inponetur ei simul quod non auferetur |
| 8 | quomodo dabo te Ephraim protegam te Israhel quomodo dabo te sicut Adama ponam te ut Seboim conversum est in me cor meum pariter conturbata est paenitudo mea |
| 9 | non faciam furorem irae meae non convertar ut disperdam Ephraim quoniam Deus ego et non homo in medio tui Sanctus et non ingrediar civitatem |
| 10 | post Dominum ambulabunt quasi leo rugiet quia ipse rugiet et formidabunt filii maris |
| 11 | et avolabunt quasi avis ex Aegypto et quasi columba de terra Assyriorum et conlocabo eos in domibus suis dicit Dominus |
| 12 | circumdedit me in negatione Ephraim et in dolo domus Israhel Iudas autem testis descendit cum Deo et cum sanctis fidelis |