Hieronymus, Osee, Caput 10
| 1 | vitis frondosa Israhel fructus adaequatus est ei secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria iuxta ubertatem terrae suae exuberavit simulacris |
| 2 | divisum est cor eorum nunc interibunt ipse confringet simulacra eorum depopulabitur aras eorum |
| 3 | quia nunc dicent non est rex nobis non enim timemus Dominum et rex quid faciet nobis |
| 4 | loquimini verba visionis inutilis et ferietis foedus et germinabit quasi amaritudo iudicium super sulcos agri |
| 5 | vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariae quia luxit super eum populus eius et aeditui eius super eum exultaverunt in gloria eius quia migravit ab eo |
| 6 | siquidem et ipse in Assur delatus est munus regi ultori confusio Ephraim capiet et confundetur Israhel in voluntate sua |
| 7 | transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aquae |
| 8 | et disperdentur excelsa idoli peccatum Israhel lappa et tribulus ascendet super aras eorum et dicent montibus operite nos et collibus cadite super nos |
| 9 | ex diebus Gabaa peccavit Israhel ibi steterunt non conprehendet eos in Gabaa proelium super filios iniquitatis |
| 10 | iuxta desiderium meum corripiam eos congregabuntur super eos populi cum corripientur propter duas iniquitates suas |
| 11 | Ephraim vitula docta diligere trituram et ego transivi super pulchritudinem colli eius ascendam super Ephraim arabit Iudas confringet sibi sulcos Iacob |
| 12 | seminate vobis in iustitia metite in ore misericordiae innovate vobis novale tempus autem requirendi Dominum cum venerit qui docebit vos iustitiam |
| 13 | arastis impietatem iniquitatem messuistis comedistis frugem mendacii quia confisus es in viis tuis in multitudine fortium tuorum |
| 14 | consurget tumultus in populo tuo et omnes munitiones tuae vastabuntur sicut vastatus est Salman a domo eius qui iudicavit Baal in die proelii matre super filios adlisa |
| 15 | sic fecit vobis Bethel a facie malitiae nequitiarum vestrarum |