Hieronymus, Osee, Caput 8
| 1 | in gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini pro eo quod transgressi sunt foedus meum et legem meam praevaricati sunt |
| 2 | me invocabunt Deus meus cognovimus te Israhel |
| 3 | proiecit Israhel bonum inimicus persequetur eum |
| 4 | ipsi regnaverunt et non ex me principes extiterunt et non cognovi argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola ut interirent |
| 5 | proiectus est vitulus tuus Samaria iratus est furor meus in eis usquequo non poterunt emundari |
| 6 | quia ex Israhel et ipse est artifex fecit illum et non est Deus quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariae |
| 7 | quia ventum seminabunt et turbinem metent culmus stans non est in eis germen non faciet farinam quod si et fecerit alieni comedent eam |
| 8 | devoratus est Israhel nunc factus est in nationibus quasi vas inmundum |
| 9 | quia ipsi ascenderunt ad Assur onager solitarius sibi Ephraim munera dederunt amatoribus |
| 10 | sed et cum mercede conduxerint nationes nunc congregabo eos et quiescent paulisper ab onere regis et principum |
| 11 | quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum factae sunt ei arae in delictum |
| 12 | scribam ei multiplices leges meas quae velut alienae conputatae sunt |
| 13 | hostias adfer adfer immolabunt carnes et comedent Dominus non suscipiet eas nunc recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum ipsi in Aegyptum convertentur |
| 14 | et oblitus est Israhel factoris sui et aedificavit delubra et Iudas multiplicavit urbes munitas et mittam ignem in civitates eius et devorabit aedes illius |