Hieronymus, Osee, Caput 4
| 1 | audite verbum Domini filii Israhel quia iudicium Domino cum habitatoribus terrae non est enim veritas et non est misericordia et non est scientia Dei in terra |
| 2 | maledictum et mendacium et homicidium et furtum et adulterium inundaverunt et sanguis sanguinem tetigit |
| 3 | propter hoc lugebit terra et infirmabitur omnis qui habitat in ea in bestia agri et in volucre caeli sed et pisces maris congregabuntur |
| 4 | verumtamen unusquisque non iudicet et non arguatur vir populus enim tuus sicut hii qui contradicunt sacerdoti |
| 5 | et corrues hodie et corruet etiam propheta tecum nocte tacere feci matrem tuam |
| 6 | conticuit populus meus eo quod non habuerit scientiam quia tu scientiam reppulisti repellam te ne sacerdotio fungaris mihi et oblita es legis Dei tui obliviscar filiorum tuorum et ego |
| 7 | secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi gloriam eorum in ignominiam commutabo |
| 8 | peccata populi mei comedent et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum |
| 9 | et erit sicut populus sic sacerdos et visitabo super eum vias eius et cogitationes eius reddam ei |
| 10 | et comedent et non saturabuntur fornicati sunt et non cessaverunt quoniam Dominum reliquerunt in non custodiendo |
| 11 | fornicatio et vinum et ebrietas aufert cor |
| 12 | populus meus in ligno suo interrogavit et baculus eius adnuntiavit ei spiritus enim fornicationum decepit eos et fornicati sunt a Deo suo |
| 13 | super capita montium sacrificabant et super colles accendebant thymiama subtus quercum et populum et terebinthum quia bona erat umbra eius ideo fornicabuntur filiae vestrae et sponsae vestrae adulterae erunt |
| 14 | non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatae et super sponsas vestras cum adulteraverint quoniam ipsi cum meretricibus versabantur et cum effeminatis sacrificabant et populus non intellegens vapulabit |
| 15 | si fornicaris tu Israhel non delinquat saltim Iuda et nolite ingredi in Galgala et ne ascenderitis in Bethaven neque iuraveritis vivit Dominus |
| 16 | quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israhel nunc pascet eos Dominus quasi agnum in latitudine |
| 17 | particeps idolorum Ephraim dimitte eum |
| 18 | separatum est convivium eorum fornicatione fornicati sunt dilexerunt adferre ignominiam protectores eius |
| 19 | ligavit spiritus eam in alis suis et confundentur a sacrificiis suis |