Hieronymus, Daniel, Caput 13
| 1 | Et erat vir habitans in Babylone, et nomen eius Ioakim: |
| 2 | Et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciae pulchram nimis, et timentem Deum: |
| 3 | parentes enim illius, cum essent iusti, erudierunt filiam suam secundum legem Moysi. |
| 4 | Erat autem Ioakim dives valde, et erat ei pomarium vicinum domui suae: et ad ipsum confluebant Iudaei, eo quod esset honorabilior omnium. |
| 5 | Et constituti sunt de populo duo senes iudices in illo anno: de quibus locutus est Dominus: Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus iudicibus, qui videbantur regere populum. |
| 6 | Isti frequentabant domum Ioakim, et veniebant ad eos omnes, qui habebant iudicia. |
| 7 | Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna, et deambulabat in pomario viri sui. |
| 8 | Et videbant eam senes quotidie ingredientem, et deambulantem: et exarserunt in concupiscentiam eius: |
| 9 | et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos ut non viderent caelum, neque recordarentur iudiciorum iustorum. |
| 10 | Erant ergo ambo vulnerati amore eius, nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum: |
| 11 | erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam, volentes concumbere cum ea: |
| 12 | et observabant quotidie solicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum: |
| 13 | Eamus domum, quia hora prandii est. Et egressi recesserunt a se. |
| 14 | Cumque revertissent, venerunt in unum: et sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam: et tunc in communi statuerunt tempus, quando eam possent invenire solam. |
| 15 | Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius, cum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomario: aestus quippe erat: |
| 16 | et non erat ibi quisquam, praeter duos senes absconditos, et contemplantes eam. |
| 17 | Dixit ergo puellis: Afferte mihi oleum, et smigmata, et ostia pomarii claudite, ut laver. |
| 18 | Et fecerunt sicut praeceperat: clauseruntque ostia pomarii, et egressae sunt per posticum ut afferrent quae iusserat. nesciebantque senes intus esse absconditos. |
| 19 | Cum autem egressae essent puellae, surrexerunt duo senes, et accurrerunt ad eam, et dixerunt: |
| 20 | Ecce ostia pomarii clausa sunt, et nemo nos videt, et nos in concupiscentia tui sumus: quam ob rem assentire nobis, et commiscere nobiscum. |
| 21 | quod si nolueris, dicemus contra te testimonium, quod fuerit tecum iuvenis, et ob hanc causam emiseris puellas a te. |
| 22 | Ingemuit Susanna, et ait: Angustiae sunt mihi undique: si enim hoc egero, mors mihi est: si autem non egero, non effugiam manus vestras. |
| 23 | Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini. |
| 24 | Et exclamavit voce magna Susanna: exclamaverunt autem et senes adversus eam. |
| 25 | Et cucurrit unus ad ostia pomarii, et aperuit. |
| 26 | Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario, irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset. |
| 27 | Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer: quia numquam dictus fuerat sermo huiuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina. |
| 28 | Cumque venisset populus ad Ioakim virum eius, venerunt et duo presbyteri pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam. |
| 29 | Et dixerunt coram populo: Mittite ad Susannam filiam Helciae uxorem Ioakim. Et statim miserunt. |
| 30 | Et venit cum parentibus, et filiis, et universis cognatis suis. |
| 31 | Porro Susanna erat delicata nimis, et pulchra specie. |
| 32 | At iniqui illi iusserunt ut discooperiretur (erat enim cooperta) ut vel sic satiarentur decore eius. |
| 33 | Flebant igitur sui, et omnes qui noverant eam. |
| 34 | Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus suas super caput eius. |
| 35 | Quae flens suspexit ad caelum: erat enim cor eius fiduciam habens in Domino. |
| 36 | Et dixerunt presbyteri: Cum deambularemus in pomario soli, ingressa est haec cum duabus puellis: et clausit ostia pomarii, et dimisit a se puellas. |
| 37 | Venitque ad eam adolescens, qui erat absconditus, et concubuit cum ea. |
| 38 | Porro nos cum essemus in angulo pomarii, videntes iniquitatem, cucurrimus ad eos, et vidimus eos pariter commisceri. |
| 39 | Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat, et apertis ostiis exilivit: |
| 40 | hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam esset adolescens, et noluit indicare nobis: huius rei testes sumus. |
| 41 | Credidit eis multitudo quasi senibus et iudicibus populi, et condemnaverunt eam ad mortem. |
| 42 | Exclamavit autem voce magna Susanna, et dixit: Deus aeterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant, |
| 43 | tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me: et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quae isti malitiose composuerunt adversum me. |
| 44 | Exaudivit autem Dominus vocem eius. |
| 45 | Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri iunioris, cuius nomen Daniel: |
| 46 | Et exclamavit voce magna: Mundus ego sum a sanguine huius. |
| 47 | Et conversus omnis populus ad eum, dixit: Quis est iste sermo, quem tu locutus es? |
| 48 | Qui cum staret in medio eorum, ait: Sic fatui filii Israel, non iudicantes, neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israel? |
| 49 | Revertimini ad iudicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversus eam. |
| 50 | Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes: Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis: quia tibi Deus dedit honorem senectutis. |
| 51 | Et dixit ad eos Daniel: Separate illos ab invicem procul, et diiudicabo eos. |
| 52 | Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis, et dixit ad eum: Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quae operabaris prius: |
| 53 | iudicans iudicia iniusta, innocentes opprimens, et dimittens noxios, dicente Domino: Innocentem et iustum non interficies. |
| 54 | Nunc ergo si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos colloquentes sibi. Qui ait: Sub schino. |
| 55 | Dixit autem Daniel: Recte mentitus es in caput tuum: Ecce enim Angelus Dei accepta sententia ab eo, scindet te medium. |
| 56 | Et, amoto eo, iussit venire alium, et dixit ei: Semen Chanaan, et non Iuda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum: |
| 57 | sic faciebatis filiabus Israel, et illae timentes loquebantur vobis: sed filia Iuda non sustinuit iniquitatem vestram. |
| 58 | Nunc ergo dic mihi, sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi. Qui ait: Sub prino. |
| 59 | Dixit autem ei Daniel: Recte mentitus es et tu in caput tuum: manet enim Angelus Domini, gladium habens, ut secet te medium, et interficiat vos. |
| 60 | Exclamavit itaque omnis coetus voce magna, et benedixerunt Deum, qui salvat sperantes in se. |
| 61 | Et consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium) feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum, |
| 62 | ut facerent secundum legem Moysi: et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius in die illa. |
| 63 | Helcias autem et uxor eius laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Ioakim marito eius, et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis. |
| 64 | Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa, et deinceps. |
| 65 | Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum eius. |