Hieronymus, Baruch, Caput 5
| 1 | exue te Hierusalem stola luctus et vexationis tuae et indue te decore et honore eius quae a Deo tibi est in sempiterna gloriae |
| 2 | circumdato te deploide a Deo iustitiae et inpone mitram capiti tuo honoris Aeterni |
| 3 | Deus enim ostendet splendorem suum in te omni quod sub caelo est |
| 4 | nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum Pax iustitiae et Honor pietatis |
| 5 | exsurge Hierusalem et sta in excelso et circumspice ad orientem et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem in verbo Sancti gaudentes Dei memoria |
| 6 | exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis adducet autem illos Dominus ad te portatos in honorem sicut filios regni |
| 7 | constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes et convalles replere in aequalitatem terrae ut ambulet Israhel diligenter in honorem Dei |
| 8 | obumbraverunt autem et silvae et omne lignum suavitatis Israhel mandato Dei |
| 9 | adducet enim Deus Israhel cum iucunditate in lumine maiestatis suae cum misericordia et iustitia quae est ab ipso |